라틴어 문장 검색

ita nec antecedentem consequi possumus, et longius eundum est, ut res feret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 5:4)
longius tendit hoc iudicium meum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 9:1)
quapropter haec exhortatio mea non eo pertinet ut esse oratorem philosophum velim, quando non alia vitae secta longius a civilibus officiis atque ab omni munere oratoris recessit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 58:2)
nam quis ignorat, quin id longe sit honestissimum ac liberalibus disciplinis et illo, quem exigimus, animo , non vendere operam nec elevare tanti auctoritatem, cum pleraque hoc ipso possint videri vilia, quod pretium habent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 123:3)
quod ego adeo longe puto ab oratore perfecto, ut eum ne vera quidem obiecturum, nisi id causa exigit, credam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 152:2)
Phidias tamen diis quam hominibus melior artifex creditur in ebore vero longe citra , vel si nihil nisi Minervam Athenis aut Olympium in Elide Iovem fecisset, cuius pulchritudo adiecisse aliquid etiam receptae religioni videtur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 175:1)
vidi ego longe omnium, quos mihi cognoscere contigit, summum oratorem, Domitium Afrum valde senem, cotidie aliquid ex ea quam meruerat auctoritate perdentem, cum agente illo, quem principem fuisse quondam fori non erat dubium, alii, quod indignum videatur, riderent, alii erubescerent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 250:1)
Memorare possum, quibus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbis natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장12)
Ea cum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis privato consilio longius tueri poterat neque, exercitus Manli quantus aut quo consilio foret, satis compertum habebat, rem ad senatum refert iam antea vulgi rumoribus exagitatam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 29장1)
Ab his longe divorsas litteras Q. Catulus in senatu recitavit, quas sibi nomine Catilinae redditas dicebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 34장6)
"Longe alia mihi mens est, patres conscripti, cum res atque pericula nostra considero et cum sententias nonnullorum ipse mecum reputo.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장3)
Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivus, in voltu retinens.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 61장4)
Sed ea res longe aliter, ac ratus erat, evenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장3)
"Iugurthae tui in bello Numantino longe maxima virtus fuit, quam rem tibi certo scio gaudio esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 9장3)
Ad ea Iugurtha, tametsi regem ficta locutum intellegebat et ipse longe aliter animo agitabat, tamen pro tempore benigne respondit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 11장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION