라틴어 문장 검색

namque ipse, quantum ad institutionem spectat puellae, in locum mortui patris curarum participatione succedis, conferendo virgini parentis adfectum, patroni auctoritatem, tutoris officium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Sagittario suo salutem 2:2)
qui parvuli si matre sospite perdidissent iam diu debilem patrem, minus pupilli existimarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Desiderato suo salutem 1:5)
"hinc avia Auspicia, quae tibi post tuae matris orbato 1 decessum dependit una curam duarum, sed et matertera tua hinc, et hinc 2 fuit sanctior sanctis Frontina virginibus, quam verebatur mater pater venerabatur, summae abstinentiae puella, summi rigoris, ac fide ingenti 3 sic deum timens, ut ab hominibus metue-retur."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 3:7)
hic vobis ecclesiam iuvenis miles, tenuis solus, adhuc filius familias et iam pater extruxit, nec illum a proposita 1 devotione suspendit vel tenacitas senum vel intuitus parvulorum, et tamen fuit morum factura quae taceret;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 21:6)
ad hoc, et cum me defetigatum ab excubiis ad deversorium crepusculascens hora revocaverat, vix dabatur luminibus inflexis parvula quies;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 2:1)
nec mora, iam mensas famularis turba torosque instruit, interea visu perlustrat Ulixes scrutaturque domum, si qua vestigia magnae virginis aut dubia facies suspecta figura;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:33)
Rumor in arcana iamdudum perstrepit aula, virginibus qua fida domus, venisse Pelasgum ductores Graiamque ratem sociosque receptos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:36)
Peleaque virgo quaeritur, ast alia plangebat parte retectos Deidamia dolos, cuius cum grandia primum lamenta et notas accepit pectore voces, haesit et occulto virtus infracta calore est.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:91)
nec turba piarum Scyriadum cessat nimio defigere visu virginis ora novae, quantum cervice comisque emineat quantumque umeros ac pectora fundat, dehinc sociare choros castisque accedere sacris hortantur, ceduntque loco et contingere gaudent, qualiter Idaliae volucres, ubi mollia frangunt nubila, iam longum caeloque domoque gregatae, si iunxit pinnas diversoque hospita tractu venit avis, cunctae primum mirantur et horrent:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권157)
"hic thiasi tantum et nihil utile bellis, - hoc famam narrare doce - dumque arma parantur Dorica et alternum Mavors interfurit orbem, - cedo equidem - sit virgo pii Lycomedis Achilles."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권163)
"quaenam haec procul improba virgo?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권219)
"sic deus omnipotens firmet, sic adnuat illa virgo paterna tibi!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권227)
"quin etiam dilectae virginis ignem aequaevamque facem captus noctesque diesque dissimulas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권261)
dextra vetat pugnas, laevam Tritonia virgo non gravat et sectae praetendens colla Medusae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.14)
"quantum Latonia nymphas virgo premit quantumque egomet Nereidas exsto."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam54)

SEARCH

MENU NAVIGATION