라틴어 문장 검색

tuto inde mari pulsis hostium navibus magni conmeatus frumenti Romam subvecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 52:2)
oppidani pulsi inde in mediam urbem ad alteram tendere arcem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 77:2)
ubi satis temptatae per haec levia certamina vires sunt, prior Hasdrubal in aciem copias eduxit, deinde et Romani processere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 201:1)
equitum iam diu anceps pugna erat nec ipsa per se decerni poterat, quia pulsis, quod prope in vicem fiebat, in aciem peditum tutus receptus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 212:1)
hoc maxime modo ductu atque auspicio P. Scipionis pulsi Hispania Carthaginienses sunt, quarto decimo anno post bellum initum, quinto quam P. Scipio provinciam et exercitum accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 252:1)
itaque praemoliendas sibi ratus iam res conciliandosque regum gentiumque animos, Syphacem primum regem statuit temptare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 258:1)
Mandonius et Indibilis, quibus, quia regnum sibi Hispaniae pulsis inde Carthaginiensibus destinarant animis, nihil pro spe contigerat, concitatis popularibus-Lacetani autem erant - et iuventute Celtiberorum excita agrum Suessetanum Sedetanumque sociorum populi Romani hostiliter depopulati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 355:1)
equidem pulsis Hispania Carthaginiensibus nullum locum tota provincia, nullos homines credebam esse ubi vita invisa esset mea;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 409:1)
ob has res gestas magis temptata est triumphi spes quam petita pertinaciter, quia neminem ad diem triumphasse qui sine magistratu res gessisset constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 554:1)
atque uti Hispania omni Poenos expulisset, sic Italia pulsurum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 560:1)
non ego ignarus quid responsurus facturusve esses quaesivi, quippe cum prae te feras temptare te magis quam consulere senatum, et ni provinciam tibi quam volueris extemplo decernamus, paratam rogationem habeas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 689:1)
pulsos ab Romanis Carthaginienses;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 25:1)
ab Hispanis, si consentirent, pelli Romanos posse, ut ab omni externo imperio soluta in perpetuum Hispania in patrios rediret mores ritusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 25:2)
primo per legatos nequiquam temptatum ut discederetur ab armis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 31:1)
pulsi castris Hispani aut qui ex proelio effugerant, sparsi primo per agros, deinde in suas quisque civitates redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION