라틴어 문장 검색

procedente certamine nihil iam aequi erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 260:2)
consul, affirmante Attalo venturos reges et transigi rem posse, profectus e castris, cum eodem quo antea praesidio equitum quinque milia fere processisset nec multum a constituto loco abesset, repente concitatis equis eum impetu hostili videt Gallos venientes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 316:1)
et L. Scipio, quem magis pro se quam adversus legem dicturum apparebat, dissuasor processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 690:1)
quin eo processerat consuetudine capta ut post patroni mortem, quia in nullius manu erat, tutore ab tribunis et praetore petito, cum testamentum faceret, unum Aebutium institueret heredem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 98:1)
ex iis primis diebus sole orto pariter omnes compositi et instructi procedebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 329:1)
Sempronius praetor, qui biduo ante venerat, obviam processit gratulatusque est quod rem publicam egregie gessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 483:2)
navibus inde Postumius ad visendam oram Ingaunorum Intemeliorumque Ligurum processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 491:1)
relicto eo custodibus Antigonus ad Philippum processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 630:2)
haec una ex omni Graecia gens et Atheniensium civitas eo processerat irarum, ut finibus interdiceret Macedonibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 262:1)
cernebam nobilissimas Asiae et Graeciae civitates in dies magis denudantes iudicia sua, mox, si permitteretur, eo processuras unde receptum ad paenitendum non haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 135:1)
primo a mari circumfusa turba amicorum ac satellitum procedebat, deinde extenuabant paulatim angustiae agmen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 163:1)
at cum processissem inde ad visendas Larisam et Antronas et Pteleon, qua in propinquo Delphi sunt, sacrificandi causa, ut multo ante debita vota persolverem, Delphos escendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 443:1)
profectus inde toto exercitu, Eordaeam petens, ad Begorritim quem vocant lacum positis castris, postero die in Elimeam ad Haliacmona fluvium processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 573:1)
qui postquam venit ut censores ad dissuadendum processerunt, Graccho dicente silentium fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 178:2)
procedere etiam in Parthinos - ii quoque obsides dare pepigerant - iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 233:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION