라틴어 문장 검색

oppidani, ante lictorem turba acta, insecutum confestim agmen armatorum non ante quam ad hospitium imperatoris ventum est conspexere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 7:1)
per diem totum, quia colles perpetuo iugo intererant, nullo conspecta inter se loco agmina ierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 62:1)
sed tam densa caligo occaecaverat diem ut neque signiferi viam nec signa milites cernerent, agmen ad incertos clamores vagum velut errore nocturno turbaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 68:2)
sinistro tum cum maxime adpropinquante phalangis parte quae novissimi agminis fuerat, sine ullo ordine trepidabatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 98:2)
phalanx quae venerat agmen magis quam acies aptiorque itineri quam pugnae, vixdum in iugum evaserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 100:1)
haec tria diversa agmina discessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 174:1)
quod ubi Cleonas ad Nicostratum perlatum est, extemplo validam mercennariorum manum praemissam ad occupandum saltum, per quem transitus in Corinthium est agrum, ante signa equitibus ut praegrederentur locatis ipse confestim agmine duplici sequitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 174:2)
trepidare dux, ut qui hostes nusquam nisi raros in collibus ante Sicyonem non audentes agmen demittere in campos vidisset, ab Cleonis quidem accessuros numquam credidisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 178:1)
iamque ipse legatus magno agmine circumvenerat pugnantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 214:1)
tamen morte tristius ratus Macedoniae etiam possessione pelli, dilectu raptim per urbes Macedonum habito cum sex milibus peditum et quingentis equitibus circa Stobos Paeoniae improviso hostes oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 242:1)
Claudio Acraephiam ire iusso ipse cum parte Coroneam circumsidit vastatis prius agris qua ab Elatia duo diversa agmina iere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 365:1)
ludicrum deinde ita raptim peractum est, ut nullius nec animi nec oculi spectaculo intenti essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 403:1)
Boi neglegentius coactum agmen Romano, rum, quia ipsi procul abesse viderentur, improviso aggressuros se rati per occultos saltus secuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 459:1)
quos non adepti, Pado repente navibus traiecto Laevos Libuosque cum pervastassent, redeuntes inde per Ligurum extremos fines cum agresti praeda in agmen incidunt Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 460:1)
collectis reliquiis naufragii, cum res non in eo essent ut Cyprum temptaret, minus opulento agmine quam profectus erat, Seleuciam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 506:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION