라틴어 문장 검색

Nam ante aliquot annos, dum intente instanterque pronuntiat, sanguinem reiecit atque ob hoc in Aegyptum missus a me post longam peregrinationem confirmatus rediit nuper;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 6:1)
Illud plane non triste solum verum etiam luctuosum, quod Iulius Avitus decessit dum ex quaestura redit, decessit in nave, procul a fratre amantissimo, procul a matre a sororibus - nihil ista ad mortuum pertinent, sed pertinuerunt cum moreretur, pertinent ad hos qui supersunt -;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 3:1)
Quin ergo aliquando in urbem redis?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 3 2:2)
Mox, cum e militia rediens in Icaria insula ventis detinerer, Latinos elegos in illud ipsum mare ipsamque insulam feci.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 3:1)
Quamquam vereor ne post gratulationem quoque in metum redeas, atque ita gaudeas periculo liberatam, ut simul quod periclitata sit perhorrescas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 1:2)
Ego et modestius et constantius arbitratus immanissimum reum non communi temporum invidia, sed proprio crimine urgere, cum iam satis primus ille impetus defremuisset et languidior in dies ira ad iustitiam redisset, quamquam tum maxime tristis amissa nuper uxore, mitto ad Anteiam - nupta haec Helvidio fuerat -;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 4:2)
Nuntia Arriae et Fanniae' - ab exsilio redierant -, 'consule te, consule illas, an velitis ascribi facto, in quo ego comite non egeo;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 5:2)
Flete meos casus - tristes rediere tabellae Infelix hodie littera posse negat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 121)
Vade memor nostri vento reditura secundo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1125)
Quam cito de toto rediit meus orbe Sabinus Scriptaque diversis rettulit ille locis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1813)
sulcos arere videres Et sata cum minima parte redire sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1020)
ut redit itque frequens longum formica per agmen, granifero solitum cum vehit ore cibum, aut ut apes saltusque suos et olentia nactae pascua per flores et thyma summa volant, sic ruit ad celebres cultissima femina ludos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:61)
tu licet incipias qua flebilis Allia luce vulneribus Latiis sanguinolenta fluit, quaque die redeunt, rebus minus apta gerendis, culta Palaestino septima festa Syro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:276)
nocte domum repetens epulis perfuncta redibit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 7:3)
ipse latet, summo canet in igne cinis, sed tamen extinctas admoto sulpure flammas invenit, et lumen, quod fuit ante, redit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 50:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION