라틴어 문장 검색

his territi, prius ab Rhodo et Athenis legationibus excitis, ut per auctoritatem earum civitatium suae preces nuper repudiatae faciliorem aditum ad senatum haberent, principes gentis ad temptandam spem ultimam Romam miserunt, nihil, ne bellum haberent, priusquam paene in conspectu hostis erat, praemeditati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 35:1)
atque eorum maxime opera devictus Ziboeta est, Bithyniaque omnis in dicionem Nicomedis concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 194:1)
ceterum responsum ita perplexum fuit ut et Achaei sibi de Lacedaemone permissum acciperent, et Lacedaemonii non omnia concessa iis interpretarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 391:3)
nominatim praeterea Colophoniis, qui in Notio habitant, et Cymaeis et Mylasenis immunitatem concesserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 476:2)
post quem cum invidiam et certamina cum tribunis prospiceret, die longiore prodicta in Literninum concessit certo consilio ne ad causam dicendam adesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 659:2)
inde ne amplius tribuniciis iniuriis vexaretur, in voluntarium exilium Liternum concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha18)
ibi montis quem ceperant altitudine paulisper se tutati mox in deditionem concesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 14:2)
ita enim Acilium regi concessisse, si Aetolorum fuissent, et si voluntate, non si vi atque armis coacti cum Aetolis essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 274:1)
et ipse iuvenis haud dubie inflatior redierat, subnisus erga se iudiciis senatus, concessisque sibi, quae patri negata essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 630:1)
praedam militibus praetor concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 204:3)
deinde cum iam non armis modo sed etiam operibus oppugnarentur, diffisi praesidio urbis in arcem universi concesserunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 580:2)
postremo Thraces cum vim ac multitudinem sustinere hostium non possent, relictis campestribus vicis in montem ingentis altitudinis - Donucam vocant - concesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 661:2)
praeda, ut in gente inopi, spe maior fuit, et omnis militibus concessa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 129:1)
qui utriusque partis principibus castigatis, cum iniusto faenore gravatum aes alienum, ipsis magna ex parte concedentibus qui onerarant levasset, iusti crediti solutionem in decem annorum pensiones distribuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 49:1)
haec cum vobis quiescentibus et patientibus fecerit et concessam sibi Graeciam esse a vobis videat, pro certo habet neminem sibi antequam in Italiam traiecerit, armatum occursurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 142:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION