라틴어 문장 검색

tempus iterum, quod καιρόν appellant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 108:5)
adsuevit illis iudex iamque eas sine motu mentis accipit, quibus commotus novis non est, et difficile est mutare animi habitum semel constitutum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 204:3)
quod quidem natum ab ostentatione declamatoria iam in forum venit, postquam agere causas non ad utilitatem litigatorum, sed ad patronorum iactationem repertum est, ne, si pressae illi, qualis saepius desideratur, narrationis gracilitati coniuncta argumentorum pugnacitas fuerit, dilatis diutius dicendi voluptatibus oratio refrigescat In quo vitium illud est, quod sine discrimine causarum atque utilitatis hoc, tanquam semper expediat aut etiam necesse sit, faciunt, eoque sumptas ex iis partibus, quarum alius erat locus, sententias in hanc congerunt, ut plurima aut iterum dicenda sint aut, quia alieno loco dicta sunt, dici suo non possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 224:1)
iocorum tamen ex eo frequens materia, qua Cicero in Verrem non semel usus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 125:1)
nam ex pluribus ad unum et ex uno ad plura (unde est quod semel, et saepius),et ex parte ad totum et ex genere ad speciem, et ex eo quod continet ad id quod continetur, aut ex difficilioribus ad faciliora et ex longe positis ad propiora et ad omnia, quae contra haec sunt, eadem ratione argumenta ducuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 184:1)
quanquam ut, quod sentio, semel finiam, tanto est accusare quam defendere, quanto facere quam sanare vulnera, facilius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 291:7)
nam interim quod pluribus collegit adversarius, sat est semel proponere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 302:1)
ut, si multas causas faciendi, quod arguit, reo dicet accusator fuisse, nos, non enumeratis singulis, semel hoc in totum negemus, quia non, quisquis causam faciendi sceleris habuit, et fecerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 302:2)
id iterum et tertium et dum nihil sit reliqui.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 33:3)
est enim domestica disceptatio, in qua et semel peccasse et per errorem et levius, quam obiiciatur, absolutioni nonnunquam sufficit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 195:3)
In has autem fere species venit an, quod semel ius est, idem et saepius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 243:3)
sed percepta semel imitandi ratione adsimulabit quidquid acceperit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 273:1)
atque, ut semel finiam, verbum omne, quod neque intellectum adiuvat neque ornatum, vitiosum dici potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 118:3)
et aliquis hoc semel tulit, nemo bis, ego ter, διέξοδον et longius evectus sum sed redeo ad propositum, ἄφοδον.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 241:4)
denique, ut semel finiam, sic fere componendum quomodo pronuntiandum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 395:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION