라틴어 문장 검색

Tandemque post disceptationem longam, ab illo impetratum est, ut copiae Americanae, domum, nullo impediente, reverterentur, arma impedimentaque retinendi facultate concessa.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.45)
Galli Indique commisti, oculorum effugientes obtutum, armis ignivomis, agmen nostrum, in latus apertum, ex insidiis petere coeperunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.71)
Nunc vero ad Martis horrentia arma maturemus, satis, enim, de causis hujusce belli, jam dictum esse puto.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.19)
qui tamen, armorum ignivomorum tintinnabulorumque sonitu assiduo, consilia sua a colonis patefieri viderunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.23)
Militia, viridi in campo, juxta oppidulum supra dictum, a praefectis provincialibus, armorum ignivomorum ad usum, exercebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.25)
Legatus Pitcairnus, qui manipulo Britannico praefuit, magna voce clamavit, " fugite, rebelles, arma abjicite, inque fugam vosmetipsos abripite.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.26)
" Militia provinciali iisdem vestigiis inhaerente, locoque cedere nolente, Pitcairnus milites regios militiam provincialem armis ignivomis petere jussit, quibus displosis, multi ex Americanis aut interfecti, aut vulnerati sunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.27)
Quod ut videre copiae regiae, assidua tormentorum majorum, omnigenorumque armorum ignivomorum, oppugnatione, opera solo aequare, propugnatoresque vallo fossaque depellere enixe conabantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.35)
Washingtonius magnum hominum numerum ratione castrensi male institutum, armis bellique apparatu haud bene instructum, comperit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.30)
nosque ad extremam armis propulsandi a cervicibus nostris gladios districtos necessitatem compulerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.46)
tantas, enim, copias, omni bellico instrumento apparatuque, et armorum genere omni instructas ornatasque arbitrabantur:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.73)
Classis exercitusque Anglicanus ex quinquaginta quinque hominum millibus tunc temporis constabant, cunctasque colonias foederatas in regiam potestatem redigendi, armisque pacandi, consilium iniere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.89)
Hostes immites et inexorabiles nobis praeter fortis renixus, aut servitii turpissimi, optionem, nil reliqui fecere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.38)
Montgomerius magno impetu processit, omnique armorum ignivomorum tormentorumque genere petitus, procubuit ipse, una cum praefectis praecipuis.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.62)
Etsi jam plane lucescebat, hostes, tamen, Americanorum adventum non prius sentiebant, quam in eos a copiis colonicis tormenta bellica, et cujusque generis arma ignivoma missa et displosa fuere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.27)

SEARCH

MENU NAVIGATION