라틴어 문장 검색

Isdem temporibus Romae Lentulus, sicuti Catilina praeceperat, quoscumque moribus aut fortuna novis rebus idoneos credebat, aut per se aut per alios sollicitabat, neque solum civis, sed cuiusque modi genus hominum, quod modo bello usui foret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 39장10)
Ab Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio postulant ius iurandum, quod signatum ad civis perferant;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 44장2)
Cum ab senatu hostis iudicatus sit, quo consilio servitia repudiet?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 44장12)
porro autem anxius erat dubitans, in maxumo scelere tantis civibus deprehensis quid facto opus esset:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 46장4)
Igitur confirmato animo vocari ad sese iubet Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium itemque Caeparium Terracinensem, qui in Apuliam ad concitanda servitia proficisci parabat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 46장6)
Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum et T. Volturcio conprobato eorum indicio praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Lentuli divorsis itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eripiundum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rem publicam vexare soliti erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 50장1)
At aliae leges item condemnatis civibus non animam eripi, sed exsilium permitti iubent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장42)
Sed eodem illo tempore Graeciae morem imitati verberibus animadvortebant in civis, de condemnatis summum supplicium sumebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장71)
Postquam res publica adolevit et multitudine civium factiones valuere, circumveniri innocentes, alia huiusce modi fieri coepere, tum lex Porcia aliaeque leges paratae sunt, quibus legibus exsilium damnatis permissum est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장72)
Saepenumero, patres conscripti, multa verba in hoc ordine feci, saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum multosque mortalis ea causa advorsos habeo.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장13)
quippe sociorum atque civium, praeterea armorum atque equorum maior copia nobis quam illis est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장34)
Coniuravere nobilissumi cives patriam incendere, Gallorum gentem infestissumam nomini Romano ad bellum arcessunt, dux hostium cum exercitu supra caput est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장43)
Ac mihi multa agitanti constabat paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse eoque factum, uti divitas paupertas, multitudinem paucitas superaret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장7)
Postremo ex omni copia neque in proelio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 61장5)
quicquid sine sanguine civium ulcisci nequitur, iure factum sit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION