라틴어 문장 검색

Atque, sepositis nobilibus quibus patria sua cordi est, nullos circa habet quibus fidit praeter Foxum episcopum, Smithum, Braium, Lovellum, Oliverum Kingum, Davidem Audoenum, Risleium, Turbervillum, Tilerum, Cholmleium, Empsonum, Iacobum Hobartum, Ioannem Cuttum, Garthum, Henricum Wiatum, et huiusmodi alios villanos et terrae filios, qui callidis inventis et expilatione populi praecipua extiterunt instrumenta consiliarii et caussae malorum et calamitatum quae nunc ubique regnant in Anglia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 20:7)
Sibi enim nullam coronam tam charam esse ut eam patriae suae sanguine et ruina redimere vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 25:5)
Regem illum, qui foedere sibi iunctus esset, et nulla re a se provocatus, tanto erga se odio arsisse ut faeces Perkini intoxicationis epotaret, quos iam caeteri omnes ubique abiecerant et despexerant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 27:3)
His comitiis (quia anno superiore tantum temporis in ferendis legibus impensum fuit, atque etiam quia haec comitia ob Scotiae bellum solummodo convocata erant) nulla leges memoria dia\gnae sancitae sunt praeter unam, quae perlata est ad instantatiam mercatorum adventurariorum per Angliam sparsorum contra mercatores adventurarios Londinenses propter monopolium quoddam et exactiones novas mercibus impositas.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 27:8)
Ita tamen, ut nulli creaturae nocumentum infligerent, sed tantum regi petitionem valida manu porrigerent, ut eiusmodi graves exactiones revocaret, atque eos qui consilii eius auctores fuerant aut suasores supplicio afficeret, quo caeteris metus incuteretur ne similia in tempus futurum auderent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 28:14)
Praeterea nulla ei incumbebat necessitas propter quam ab huius consilio decederet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 30:12)
Verum quod maxime eos pupugit illud erat, quod cum incondita turba rem habituri essent, cum qua nulla erat compositionis, aut conditionum, aut legitimi alicuius tractatus spes, si opus esset, sed quae in rapinas et praedam ruitura videbatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 31:9)
Episcopus similiter (qui mandata quaedem a rege superba acceperat saltem in fronte eorum, etsi in pede inserta fuisset clausula mollior, quae omnia ad episcopi arbitrium reiiceret, etiam disertis verbis praecipiens ut nullo modo pacis spem abrumperet), postquam traditio Perkini ei denegata fuisset, alterum articulum quem in mandatis habebat proposuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:25)
Sed pro sua insulsitate viros nullos delectos ad eos miserunt qui animos eorum tentarent, et qui cum iis tractarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 9:3)
Atque revera praesentibus aulicis facile constabat regem magnopere laetari ob nuncium de Perkini in Anglicum solum adventu, ubi nulla ei spes erat per terram elabendi, sperans iam se liberatum in posterum iri secretis illis convulsionibus quae diu cor eius obsederant et interdum somnos suos in medio faelicitatis abruperant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 10:2)
Verum rex intulit Dei omnipotentis proprium esse ut idolis vexaretur, ideoque illud nullum ex amicis suis male habere debere, quodque ipse pro sua parte ea semper despexisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 13:12)
In hac pace continebatur articulus ut nullus Anglus Scotiam aut Scotus Angliam ingrederetur nisi cum literis commendatoriis suis regis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:27)
Sed satis gnarus fortunam suam tam contemptibilem redditam ut nullius spes pascere possit (spe autem perficienda res erat, nam praemia deerant), apud se vastum et tragicum facinus machinatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:3)
Regibus enim istis duobus vel solo nutu se mutuo intelligentibus, res ita se habuit ut literae ex Hispania reperirentur atque ostenderentur quibus inter alios sermones circa tractatum matrimonii, Ferdinandus ad regem Henricum disertis verbis scripserat se securitatem nullam de liberorum regis in regnum succesione videre quamdiu comes Warwici in vivis esset, seque filiam suam in manifesta pericula et turbas mittere haud libenter sustenturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 22:6)
Id rex nullo modo permittere voluit, sed cum et ipse ab equo descendisset, magnis cum amoris indiciis se mutuo complexi sunt, atque in locum in templo ad hoc ornatum ad longum tempus collocuti sunt, non solum tractantes de foederum praeteritorum confirmatione et commerciorum libertate, sed etiam de nuptiis reciprocis inter Henricum ducem Eboraci filium regis secundogenitum et archiducis filiam, et rursus inter Carloum archiducis filium primogenitum et Mariam filiam secundogenitam regis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION