라틴어 문장 검색

nam cura Protogenes, ratione Pamphilus ac Melanthius, facilitate Antiphilus, concipiendis visionibus, quas φαντασίασ vocant, Theon Samius, ingenio et gratia, quam in se ipse maxime iactat, Apelles est praestantissimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 172:2)
in oratione vero si species intueri velis, totidem paene reperias ingeniorum quot corporum formas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 176:1)
sed quaedam genera dicendi condicione temporum horridiora, alioqui magnam iam ingenii vim prae se ferentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 176:2)
postea vero quam proscriptione consumptus est, passim qui oderant, qui invidebant qui aemulabantur, adulatores etiam praesentis potentiae non responsurum . ille tamen, qui ieiunus a quibusdam et aridus habetur, non aliter ab ipsis inimicis male audire quam nimiis floribus et ingenii affluentia potuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 179:1)
in quo ut est aliquid inter ipsos commune, id est indicium acre tersumque, ita ingeniorum plurimae formae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 186:2)
ingenia Graecorum etiam minora suos portus habent:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 203:1)
qui primum renuntient sibi, quanta sit humani ingenii vis, quam potens efficiendi quae velit, cum maria transire, cursus numerosque cognoscere, mundum ipsum paene dimetiri, minores, sed difficiliores artes potuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 257:1)
cum etiam Cornelius Celsus, mediocri vir ingenio, non solum de his omnibus conscripserit artibus, sed amplius rei militaris et rusticae et medicinae praecepta reliquerit, dignus vel ipso proposito, ut eum scisse omnia illa credamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 271:4)
verum etiam si quis summa desperet (quod cur faciat, cui ingenium, valetudo, facultas, praeceptores non deerunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 273:3)
Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 1장5)
Igitur initio reges (nam in terris nomen imperi id primum fuit) divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장1)
Postea vero, quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbis atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurumum ingenium posse.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장4)
L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장1)
Delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae consultabant;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장10)
Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere magisque ingenium in promptu habere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION