라틴어 문장 검색

Iam studia eius extra limen proferenda sunt, iam circumspiciendus rhetor Latinus, cuius scholae severitas pudor in primis castitas constet.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 3:2)
scripsit sub Nerone novissimis annis, cum omne studiorum genus paulo liberius et erectius periculosum servitus fecisset.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 5:3)
Sed erat acre ingenium, incredibile studium, summa vigilantia.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 8:1)
Erat sane somni paratissimi, non numquam etiam inter ipsa studia instantis et deserentis.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 8:3)
Reversus domum quod reliquum temporis studiis reddebat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 9:2)
In secessu solum balinei tempus studiis eximebatur - cum dico balinei, de interioribus loquor;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 14:2)
ad latus notarius cum libro et pugillaribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli quidem asperitas ullum studii tempus eriperet;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 15:2)
nam perire omne tempus arbitrabatur, quod studiis non impenderetur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 16:3)
rursus cum audis quid studiis laboris impenderit, nec scripsisse satis nec legisse?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 18:2)
Sed tanto magis hoc, quidquid est temporis futilis et caduci, si non datur factis - nam horum materia in aliena manu -, certe studiis proferamus, et quatenus nobis denegatur diu vivere, relinquamus aliquid, quo nos vixisse testemur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 14:1)
Habet quidem gloria, in studiis praesertim, quiddam ἀκοινώνητον nobis tamen nullum certamen nulla contentio, cum uterque pari iugo non pro se sed pro causa niteretur, cuius et magnitudo et utilitas visa est postulare, ne tantum oneris singulis actionibus subiremus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 7:1)
rogas enim, ut aliquid subsicivi temporis studiis meis subtraham, impertiam tuis, adicis M. Tullium mira benignitate poetarum ingenia fovisse.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 1:3)
Mihi hunc honorem habitum putem an studiis?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 5:1)
studiis malo, quae prope exstincta refoventur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 5:2)
Sed ego cum studium audientium tum iudicium mire probavi:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION