라틴어 문장 검색

et ait: " Si placet regi, et si inveni gratiam coram eo, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, et accepta sum in oculis eius, obsecro, ut novis epistulis veteres litterae Aman filii Amadathi, Agagitae, insidiatoris et hostis Iudaeorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat, corrigantur.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장5)
Deus prospector est eius, qui reddit gratiam; meminit eius in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.
(불가타 성경, 집회서, 3장34)
Vestigium cordis boni facies hilaris: difficile invenies et cum labore.
(불가타 성경, 집회서, 13장32)
Da mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Et exaudi orationes servorum tuorum,
(불가타 성경, 집회서, 36장18)
super sellam iudicis non sedebunt et decretum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur;
(불가타 성경, 집회서, 38장38)
Et eduxit ex illo hominem misericordiae invenientem gratiam in oculis omnis carnis,
(불가타 성경, 집회서, 44장27)
et collum vestrum subicite iugo, et suscipiat anima vestra disciplinam: in proximo est enim invenire eam.
(불가타 성경, 집회서, 51장34)
Videte oculis vestris quia modicum laboravi et inveni mihi multam requiem.
(불가타 성경, 집회서, 51장35)
Dixisti: "Vae misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem maerori meo; laboravi in gemitu meo et requiem non inveni".
(불가타 성경, 예레미야서, 45장3)
Quis transfretavit mare et invenit eam et apportabit eam auro electo?
(불가타 성경, 바룩서, 1장30)
Invenit omnem viam disciplinae et dedit eam Iacob puero suo et Israel dilecto suo.
(불가타 성경, 바룩서, 1장37)
Propter hoc ecce ego saepiam viam tuam spinis et saepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet;
(불가타 성경, 호세아서, 2장8)
et sequetur amatores suos et non apprehendet eos; et quaeret eos et non inveniet et dicet: "Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc".
(불가타 성경, 호세아서, 2장9)
In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient; subtraxit se ab eis.
(불가타 성경, 호세아서, 5장6)
Quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulneae in initio eius vidi patres vestros; ipsi autem intraverunt ad Baalphegor et se consecraverunt Confusioni et facti sunt abominabiles sicut id, quod dilexerunt.
(불가타 성경, 호세아서, 9장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION