라틴어 문장 검색

tamen dixi, quod timui.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 2:7)
Et tamen haeresis eorum qui verum filium dei negant, tantum praevaluit in domo tua, ut ab ipsis filia tua baptizaretur.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 4:6)
sed qualiscumque sit tua causa, de qua modo quaerere vel disputare non opus est, numquid coram deo potes negare quod in istam necessitatem non pervenisses, nisi bona huius saeculi dilexisses, quae tamquam servus dei, quem te ante noveramus, contemnere omnino et pro nihilo habere debuisti et oblata quidem sumere, ut eis utereris ad pietatem, non autem negata vel delegata sic quaerere, ut propter illa in istam necessitatem perducereris, ubi, cum amantur vana, perpetrantur mala, pauca quidem a te sed multa propter te et, cum timentur quae ad exiguum tempus nocent, si tamen nocent, committuntur ea quae vere noceant in aeternum?
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 5:7)
De quibus ut unum aliquid dicam, quis non videat quod multi homines tibi cohaereant ad tuendam tuam potentiam vel salutem, qui, etiam si tibi omnes fideles sint nec ab aliquo eorum ullae timeantur insidiae, nempe tamen ad ea bona quae ipsi quoque non secundum deum sed secundum saeculum diligunt, per te cupiunt pervenire, ac per hoc, qui refrenare et compescere debuisti cupiditates tuas, explere cogeris alienas?
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 6:1)
Nec sic tamen explentur tales cupiditates;
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 6:3)
Verum tamen nolo te ad eorum numerum pertinere, per quos malos et iniquos deus flagellat poenis temporalibus quos voluerit.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 8:6)
Quicumque ad eius regnum cupiunt pertinere et cum illo ac sub illo semper beate vivere, diligunt etiam inimicos suos, bene faciunt illis qui eos oderunt, et orant pro eis a quibus persecutionem patiuntur, et, si quando adhibent pro disciplina molestam severitatem, non tamen amittunt sincerissimam caritatem.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 8:9)
et tamen, quos non vident vincunt, ista vincendo quae sentiunt.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 12:6)
Sed ut te ad istam vitam non exhorter, coniunx impedimento est, sine cuius consensione continenter tibi non liceat vivere, quia, etsi tu eam post illa tua verba Tubunensia ducere non debebas, illa tibi tamen nihil eorum sciens innocenter et simpliciter nupsit.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 12:7)
Verum tamen, ut deum diligas, non diligas mundum;
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 12:10)
Iam tamen post festa omnia receptionis suae in paralysin solvitur multis ac paene omnibus membris, tunc somnio admonitus confitens per scripturam ob hoc sibi dictum esse accidisse, quod symbolum non reddiderit.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 22)
Se tamen didicisse symbolum ideoque me- moria iam tenere nihilo minus in eadem temptatione litteris fassus est, et omnis est ab eo deleta nugacitas, quae, ut scis, multum dedecorabat naturalem quandam eius benignitatem eumque insultantem Christianis faciebat valde sacrilegum.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 24)
Nam et hi qui pugnant, si boni sunt, procul dubio pacem sed tamen per sanguinem quaerunt;
(아우구스티누스, 편지들, 53. (A. D. 429 Epist. CCXXIX) Domino Merito Inlustri et Magnificentissimo Atque In Christo Carissimo Filio Dario Augustinus 2:3)
Ecce rescribo et tamen rescriptis hoc indicare non possum vel istis vel quibuslibet aliis, sive breviter sive prolixissime scribam;
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 1:2)
Viderint graves et periti viri quid de illo Themistocle sentiant, si tamen hominis nomen verum recolo, qui cum in epulis, quod clari et eruditi Graeciae facere solebant, canere fidibus recusasset et ob hoc indoctior haberetur totumque illud iucunditatis genus aspernatus esset, dictum illi est:
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION