라틴어 문장 검색

tibi militat omnis Caucasus et Scythicae potor Tanaiticus undae, quid faciat fortuna viri?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 196)
Iam tempore brumae Alpes marmoreas atque occurrentia iuncto saxa polo rupesque vitri siccamque minantes per scopulos pluviam primus pede carpis et idem lubrica praemisso firmas vestigia conto.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 213)
coeperat ad rupis medium quae maxima turba est interno squalere gelu, quod colle supino artatis conclusa viis reptare rigenti non poterat revoluta solo:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 214)
"cuius lac tigridis infans Hyrcana sub rupe bibit?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 222)
"Euboicam hic rupem sustinet, hic Siculam."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Avito Augusto 10)
"pro Coclitis undae!"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 32)
"Chunus, Bellonotus, Neurus, Bastarna, Toringus, Bructerus, ulvosa vel quem Nicer alluit unda prorumpit Francus;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 136)
"in flumen currente mari transcendit amarus blanda fluenta latex, fluviique impacta per alveum salsa peregrinum sibi navigat unda profundum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 164)
"haud alio quondam vultu Tirynthius heros pondera suscepit caeli simul atque novercae cum Libyca se rupe Gigas subduceret et cum tutior Herculeo sedisset machina dorso."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 252)
nec non Thermopylas et Helles undas spretis obicibus soli salique insanis equitasse cum catervis admissoque in Athon tumente ponto iuxta frondiferae cacumen Alpis scalptas classibus isse per cavernas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem11)
Non hic Elida nobilem quadrigis nec notam nimis amnis ex amore versu prosequar, ut per ima ponti Alpheus fluat atque transmarina in fluctus cadat unda coniugales.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem19)
Flucticolae cum festa nurus Pagasaea per antra rupe sub Emathia Pelion explicuit, angustabat humum superum satis ampla supellex;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio epithalamii dicti Ruricio et Hiberiae 1)
"huic Dido in ferrum, simul in suspendia Phyllis, Euadne in flammas et Sestias isset in undas."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 22)
dixit currumque poposcit, cui dederant crystalla iugum, quae frigore primo, orbis adhuc teneri glacies ubi Caucason auget, strinxit Hyperboreis Tanaitica crusta pruinis naturam sumens gemmae quia perdidit undae, perforat hunc fulvo formatus temo metallo;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 37)
hinc fieri ut terram levior superemicet unda, altior his quoque sit qui purior eminet aer, omnia concludat caelum levitate suprema, pendeat et totum simul hoc ab origine centri.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium30)

SEARCH

MENU NAVIGATION