라틴어 문장 검색

Muttinem sibi modum facere, degenerem Afrum imperatori Carthaginiensi misso ab senatu populoque!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 605:2)
in hunc inferiorem campum postero die Hasdrubal, postquam stantem pro castris hostium aciem vidit, equites Numidas leviumque armorum Baliares et Afros demisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 290:1)
ex iis Hispanos sine pretio omnes domum dimisit, Afros vendere quaestorem iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 306:2)
cum Afros venderet iussu imperatoris quaestor, puerum adultum inter eos forma insigni cum audisset regii generis esse, ad Scipionem misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 312:1)
C. Claudius consul cum in castra redisset, caput Hasdrubalis, quod servatum cum cura attulerat, proici ante hostium stationes, captivosque Afros vinctos ut erant ostendi, duos etiam ex iis solutos ire ad Hannibalem et expromere quae acta essent iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 749:1)
mediam aciem Romani illinc Carthaginienses mixti Afris, cornua socii tenebant - erant autem utrisque Hispani - ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 204:1)
et iam conflixerant cornua, cum quod roboris in hostium acie erat, Poeni veterani Afrique, nondum ad teli coniectum venissent, neque in cornua, ut adiuvarent pugnantes, discurrere auderent, ne aperirent mediam aciem venienti ex adverso hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 219:1)
transfugae Afri, qui tum inter auxilia Romana erant, et oppidanis in ea tuenda unde periculum videbatur versis et Romanis subeuntibus . . . qua adire poterant, conspexerunt editissimam urbis partem, quia rupe praealta tegebatur, neque opere ullo munitam et ab defensoribus vacuam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 304:1)
per idem tempus ad Baetim fluvium Hanno, praefectus Magonis, missus a Gadibus cum parva manu Afrorum, mercede Hispanos sollicitando ad quattuor milia iuvenum armavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 447:1)
Carthaginiensi nihil civilis roboris est, mercede paratos milites habent, Afros Numidasque, levissima fidei mutandae ingenia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 671:2)
mercede parari auxilia ex Afris, gente ad omnem auram spei mobile atque infida.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 59:2)
mittere ad conducenda Afrorum auxilia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 64:2)
non possumus dissimulare, patres conscripti, nos, cum praesidium Punicum in arce nostra haberemus, multa foeda et indigna et a praefecto praesidii Hamilcare et ab Numidis Afrisque passos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 229:1)
Scipio non agros modo circa vastavit, sed urbem etiam proximam Afrorum satis opulentam cepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 397:1)
inde exorti equites et ipsi integris viribus et recentibus equis Hannoni Afrisque pugnando ac sequendo fessis se circumfudere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 476:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION