라틴어 문장 검색

Tertia Tigurinorum manus, quae quasi in subsidio Noricos insederat Alpium tumulos, in diversa elapsa fuga ignobili et latrociniis evanuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 18:2)
Aberat tunc Caesar Ravennae dilectum agens, et hieme creverant Alpes:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 22:1)
Isset ultra Alpes furor, nisi altera proditione Volturci praetoris litterae tenerentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 9:2)
NORICIS animos Alpes dabant, quasi in rupes et nives bellum non posset ascendere;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM NORICUM 1:1)
ILLYRII quoque sub Alpibus agunt imasque valles earum et quaedam quasi claustra custodiunt abruptis torrentibus inplicata.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ILLYRICUM 1:1)
Sive inde occultas vires et pabula terrae Pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem Excoquitur vitium atque exudat inutilis humor, Seu plures calor ille vias et caeca relaxat Spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas, Seu durat magis et venas astringit hiantes, Ne tenues pluviae rapidive potentia solis Acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 14:2)
Ac velut annoso validam cum robore quercum Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc Eruere inter se certant:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 13:1)
Iam gelidas Caesar cursu superaverat Alpes, Ingentesque animo motus, bellumque futurum Ceperat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:18)
Tum vires praebebat hiems, atque auxerat undas Tertia iam gravido pluvialis Cynthia cornu, Et madidis Euri resolutae flatibus Alpes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:36)
Bellorum o socii, qui, mille pericula Martis Mecum, ait, experti, decimo iam vincitis anno, Hoc cruor Aretois meruit diffusus in arvis, Vulneraque et mortes, hiemesque sub Alpibus actae?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:3)
Non secus ingenti bellorum Roma tumultu Concutitur, quam si Poenus transcenderit Alpes Hannibal.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:4)
It tantus ad aethera clamor, Quantus, piniferae Boreas cum Thracius Ossae Rupibus incubuit, curvato robore pressae Fit sonus, aut rursus redeuntis in aethera silvae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:61)
Hunc inter Rhenum populos Alpesque iacentes, Finibus Arctois patriaque a sede revulsos, Pone sequi, iussamque feris a gentibus urbem, Romano spectante, rapi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:48)
Tunc cardine tellus Subsedit, veteremque, iugis nutantibus, Alpes Discussere nivem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:18)
Nunc desuper Alpis Nubiferae colles, atque aeriam Pyrenen Abripimur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION