라틴어 문장 검색

Oh, lutum lenonium, commixtum caeno sterculinum publicum, impure, inhoneste, iniure, inlex, labes popli, pecuniae accipiter avide atque invide, procax, rapax, trahax - trecentis versibus tuas impuritias traloqui nemo potest - accipin argentum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 35)
iuxta cratera et leonem navis est, quae nominatur Argo, cuius prora obscuratur, sed malus et quae sunt circa gubernacula eminentia videntur, ipsaque navicula et puppis per summam caudam cani iungitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장10)
In ipso namque palatio erat aurea pertica pulchra nimis atque formosa, in qua optatus residebat accipiter, et ibi prope duo canes accipitris ligati iacebant.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:6)
20. Has cum multis aliis oppressiones et concussiones exercebant, oblivione potius sepeliendas quam memoriae tradendas, tam sicut accipitres domestici pro domino sui quam sicut accipitres sylvestres pro seipsis praedantes in tantum ut opes amplissimas sibi comparaverint.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 20:1)
Sic ego currebam, sic me ferus ille premebat, ut fugere accipitrem penna trepidante columbae, ut solet accipiter trepidas urgere columbas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:17)
Illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo, et conata queri mugitus edidit ore pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 62:8)
est et coniunctio, ut cum dicimus 'tam hoc, quam illud'. accipiter saxo sacer ales ab alto 'sacer' ideo, quia Marti est consecratus accipiter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7213)
Iphin atrox Acamas, Argum ferus impulit Hypseus, stravit Abanta Pheres, diversaque volnera flentes Iphis eques, pedes Argus, Abas auriga iacebant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권188)
alii Danaen cum duobus filiis Argo et Argeo, quos de Phineo habuit, venisse in Italiam et locum ubi nunc Roma est tenuisse, ibique Argum Aboriginum insidiis interfectum loco nomen dedisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 34510)

SEARCH

MENU NAVIGATION