라틴어 문장 검색

simile veri est aut intervallis bellorum, sicut nunc in dilectibus fit Romanis, alia atque alia subole iuniorum ad bella instauranda totiens usos esse, aut non ex iisdem semper populis exercitus scriptos, quamquam eadem semper gens bellum intulerit, aut innumerabilem multitudinem liberorum capitum in eis fuisse locis quae nunc vix seminario exiguo militum relicto servitia Romana ab solitudine vindicant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 125:1)
cuilibet apicem Dialem, dummodo homo sit, imponamus tradamus ancilia, penetralia, deos deorumque curam quibus nefas est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 450:3)
Romani duce amisso, quae res terrori alias esse solet, sistere fugam ac novam de integro velle instaurare pugnam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 407:2)
Sempronius Gracchus, consul designatus, qui in aedilitate magister equitum fuerat, ludos Romanos fecerunt, qui per triduum instaurati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 398:2)
plebei ludi aedilium M. Aurelii Cottae et M. Claudii Marcelli ter instaurati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 399:1)
sed gens nata instaurandis reparandisque bellis, Magone ad conquisitionem militum a fratre misso, brevi replevit exercitum animosque ad temptandum de integro certamen fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 541:1)
ludi Romani pro temporis illius copiis magnifice facti et diem unum instaurati, et congii olei in vicos singulos dati . . .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 22:2)
Ludi plebei per biduum instaurati et Iovis epulum fuit ludorum causa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 24:1)
ideo cum haruspicum monitu sacrificium instauraretur atque intentius exta reservarentur, iterum ac tertium tradunt adlapsos libatoque iocinere intactos angues abisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 239:1)
C. Claudius flamen Dialis, quod exta perperam dederat, flamonio abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 332:2)
aediles curules L. Veturius et P. Licinius Varus ludos Romanos diem unum instaurarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 95:1)
et flaminem Dialem invitum inaugurari coegit P. Licinius pontifex maximus C. Valerium Flaccum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 118:1)
nec patrum nec avorum memoria Dialem quemquam id ius usurpasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 123:2)
seu victus est, instaurat cum victoribus certamen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 213:3)
ludi et Romani et plebei eo anno in singulos dies instaurati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 340:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION