라틴어 문장 검색

quanto quisque sibi plura negaverit, ab dis plura feret nil cupientium nudus castra peto et transfuga divitum partis linquere gestio, contemptae dominus splendidior rei, quam si quidquid arat inpiger Apulus occultare meis dicerer horreis, magnas inter opes inops.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 169)
cetera fluminis ritu feruntur, nunc medio alveo cum pace delabentis Etruscum in mare, nunc lapides adesos stirpisque raptas et pecus et domos volventis una, non sine montium clamore vicinaeque silvae, cum fera diluvies quietos inritat amnis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2910)
quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi minacis aut Etrusca Porsenae manus, aemula nec virtus Capuae nec Spartacus acer novisque rebus infidelis Allobrox nec fera caerulea domuit Germania pube parentibusque abominatus Hannibal:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 162)
vos, quibus est virtus, muliebrem tollite luctum, Etrusca praeter et volate litora.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1616)
Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos incoluit finis, nemo generosior est te, nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus olim qui magnis legionibus imperitarent, ut plerique solent, naso suspendis adunco ignotos, ut me libertino patre natum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate1)
quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis quaerere, num illius, num rerum dura negarit versiculos natura magis factos et euntis mollius ac siquis pedibus quid claudere senis, hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos ante cibum versus, totidem coenatus, Etrusci quale fuit Cassi rapido ferventius amni ingenium, capsis quem fama est esse librisque ambustum propriis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:5)
sed proditorem, transfugam, praevaricatorem donabimus oratoris illo sacro nomine?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 30:2)
Tamen interim transfugas et alios opportunos, Iugurtha ubi gentium aut quid agitaret, cum paucisne esset an exercitum haberet, ut sese victus gereret, exploratum misit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장3)
soleo enim et in aliena castra transire, non tamquam transfuga, sed tamquam explorator."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 5:3)
deceptus sum, dum cogito mecum Horatium Etruscas acies corpore suo summouentem et Mucium in hostili ara manum urentem et dum te, Deci, cogito qui et ipse noluisti patri cedere.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 2:2)
In tanta confusione captae civitatis eum sibi quisque consuleret, omnes ab illa praeter transfugas fugerunt ;
(세네카, 행복론, Liber III 103:1)
Quin tu bene gnaviter, si partium piget, transfugis potius quam prodis ?"
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 6:10)
Cogitaui Horatium Etruscas acies corpore suo submouentem;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fortis non cedens forti patri.16)
Tu, qui consortem properas evadere casum, miles ab Etruscis saucius aggeribus, quid nostro gemitu turgentia lumina torques?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 211)
et quaecumque super dispersa invenerit ossa montibus Etruscis, haec sciat esse mea.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 215)

SEARCH

MENU NAVIGATION