라틴어 문장 검색

Ennius, et sapiens et fortis et alter Homerus, ut critici dicunt, leuiter curare uideturquo promissa cadant et somnia Pythagorea.
(호라티우스의 두번째 편지, 121)
Romae nutriri mihi contigit atque doceriiratus Grais quantum nocuisset Achilles.
(호라티우스의 두번째 편지, 225)
age quaeso,tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장27)
' cur Aiax, heros ab Achille secundus,putescit, totiens servatis clarus Achivis,gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato, per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장137)
ad poetas venio,Homerum,Hesiodum, Simonidem,Stesichorum, qui grandes natu cygneum nescio quid et solito dulcius vicina morte cecinerunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:18)
Certe Homerus refert, quod de lingua Nestoris iam vetuli et paene decrepiti dulcior melle oratio fluxerit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:21)
"securus licet Aenean Rutulumque ferocem committas, nulli gravis est percussus Achilles aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I72)
Illa tamen gravior, quae cum discumbere coepit, laudat Vergilium, periturae ignoscit Elissae, committit vates et comparat, inde Maronem atque alia parte in trutina suspendit Homerum.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI226)
Accipe nunc artes ne quid tibi conferat iste quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta, ipse facit versus, atque uni cedit Homero propter mille annos, et si dulcedine famae succensus recites, maculosas commodat aedes;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII13)
metuens virgae iam grandis Achilles cantabat patriis in montibus et cui non tunc eliceret risum citharoedi cauda magistri;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII104)
Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis Aeacidae similis Vulcaniaque arma capessas, quam te Thersitae similem producat Achilles, et tamen, ut longe repetas longeque revolvas nomen, ab infami gentem deducis asylo:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII106)
rex Pylius, magno si quicquam credis Homero, exemplum vitae fuit a cornice secundae, felix nimirum, qui tot per saecula mortem distulit atque suos iam dextra conputat annos, quique novum totiens mustum bibit.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X103)
haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem, atque alius cui fas Ithacum lugere natantem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X105)
neque enim loricam poscit Achillis Thersites, in qua se traducebat Vlixes;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI13)
"vincens ut Aiax praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles, parcendum est teneris, nondum implevere medullas maturae mala nequitiae, cum pectere barbam coeperit et longae mucronem admittere cultri, falsus erit testis, vendet periuria summa exigua et Cereris tangens aramque pedemque, elatam iam crede nurum, si limina vestra mortifera cum dote subit, quibus illa premetur per somnum digitis!"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV76)

SEARCH

MENU NAVIGATION