라틴어 문장 검색

Aemiliam Lepidam Augusti proneptem, item Liuiam Medullinam, cui et cognomen Camillae erat, e genere antiquo dictatoris Camilli.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 26장 1:2)
Historiam in adulescentia hortante T. Liuio, Sulpicio uero Flauo etiam adiuuante, scribere adgressus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 41장 1:1)
uarie agitauit, Parthosne an Galbam supplex peteret, an atratus prodiret in publicum proque rostris quanta maxima posset miseratione ueniam praeteritorum precaretur, ac ni flexisset animos, uel Aegypti praefecturam concedi sibi oraret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 47장 2:3)
Liuiae olim post Augusti statim nuptias Veientanum suum reuisenti praeteruolans aquila gallinam albam ramulum lauri rostro tenentem, ita ut rapuerat, demisit in gremium;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 1장 1:3)
qui primus Sulpiciorum cognomen Galbae tulit cur aut unde traxerit, ambigitur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 1:2)
uel contra, quod tam exilis, quam sunt animalia quae in aesculis nascuntur appellanturque galbae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 1:6)
familiam illustrauit Seruius Galba consularis, temporum suorum et eloquentissimus, quem tradunt Hispaniam ex praetura optinentem, triginta Lusitanorum milibus perfidia trucidatis, Viriat[h]ini belli causam extitisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 2:1)
ab hoc sunt imperatoris Galbae auus ac pater:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 3:1)
item Liuiam Ocellinam ditem admodum et pulchram, a qua tamen nobilitatis causa appetitus ultro existimatur et aliquanto enixius, postquam subinde instanti uitium corporis secreto posita ueste detexit, ne quasi ignaram fallere uideretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 4:2)
in uilla colli superposita prope Tarracinam sinistrorsus Fundos petentibus, adoptatusque a nouerca sua Liuia nomen et Ocellare cognomen assumpsit mutato praenomine;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 1:7)
' nihil aeque postea Galbam temptantem res nouas confirmauit quam mulae partus, ceterisque ut obscaenum ostentum abhorrentibus, solus pro laetissimo accepit memor sacrificii dictique aui.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 2:4)
Obseruauit ante omnis Liuiam Augustam, cuius et uiuae gratia plurimum ualuit et mortuae testamento paene ditatus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 5장 2:1)
auus M. Saluius Otho, patre equite R., matre humili incertum an ingenua, per gratiam Liuiae Augustae, in cuius domo creuerat, senator est factus nec praeturae gradum excessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 1장 1:2)
ut tandem occasio ultionis data est, conatibus Galbae primus accessit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 4장 1:2)
sperauerat autem fore ut adoptaretur a Galba, idque in dies expectabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 5장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION