라틴어 문장 검색

Ego tamen arbitror non poculo Herculem maria transvectum, sed navigio cui scypho nomen fuit, ita ut supra cantharum et carchesium, et a cymbis derivata cymbia, omnia haec adseruimus esse navigiorum vocabula.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 19:2)
Nam non marina aqua contrahitur, sed quia plurimum in illis regionibus fluviorum est et paludum in ipsa maria influentium, superficies maris cui dulces aquae innatant congelascit, et incolumi aqua marina videtur in mari gelu, sed de advenis undis coactum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 32:1)
Iam gelidas Caesar cursu superaverat Alpes, Ingentesque animo motus, bellumque futurum Ceperat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:18)
Tum vires praebebat hiems, atque auxerat undas Tertia iam gravido pluvialis Cynthia cornu, Et madidis Euri resolutae flatibus Alpes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:36)
Bellorum o socii, qui, mille pericula Martis Mecum, ait, experti, decimo iam vincitis anno, Hoc cruor Aretois meruit diffusus in arvis, Vulneraque et mortes, hiemesque sub Alpibus actae?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:3)
Non secus ingenti bellorum Roma tumultu Concutitur, quam si Poenus transcenderit Alpes Hannibal.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:4)
Hunc inter Rhenum populos Alpesque iacentes, Finibus Arctois patriaque a sede revulsos, Pone sequi, iussamque feris a gentibus urbem, Romano spectante, rapi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:48)
Tunc cardine tellus Subsedit, veteremque, iugis nutantibus, Alpes Discussere nivem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:18)
Nunc desuper Alpis Nubiferae colles, atque aeriam Pyrenen Abripimur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:36)
Longior educto qua surgit in aera dorso, Gallica rura videt, devexasque aspicit Alpes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:57)
Gallica per gelidas rabies effunditur Alpes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:5)
Ergo ubi nulla fides rebus post terga relictis, Nec licet ad duros Martem convertere Iberos, Cum mediae iaceant immensis tractibus Alpes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:1)
Ille ubi deseruit trepidantis moenia Romae, Agmine nubiferam rapto superevolat Alpem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:1)
postea vero promotis usque ad Alpes Italiae finibus, novitas creavit errorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 128)
Italiam contra constat tria latera habere Italiam, superi maris, inferi, Alpium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 131)

SEARCH

MENU NAVIGATION