라틴어 문장 검색

cessent litui saevumque procul Martem felix taeda releget.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Stilichonem2)
grandaevi gemina sublimes prole feruntur et cara natos implicuere mora.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam3)
Hic neque concepto fetu nec semine surgit, sed pater est prolesque sibi nulloque creante emeritos artus fecunda morte reformat et petit alternam totidem per funera vitam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix9)
sed ferrea Martis forma nitet, Venerem magnetica gemma figurat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete13)
incedunt geminae proles fraterna puellae:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae62)
si bellica nubes ingrueret, quamvis annis et iure minori cedere grandaevos equitum peditumque magistros aspiceres totumque palam permittere Martem, nec gradus aetatisque pudor senioribus obstat, ne iuveni parere velint.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae98)
hunc Mars, hunc laudat Cybele.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De apro et leone2)
in prolem dilata ruunt periuria patris et poenam merito filius ore luit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Curetium2)
quod furis, adversi dedit inclementia Martis;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In eundem Curetium2)
Terra parens quondam caelestibus invida regnis Titanumque simul crebros miserata dolores omnia monstrifero complebat Tartara fetu invisum genitura nefas Phlegramque retexit tanta prole tumens et in aethera protulit hostes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia1)
hic sternere Martem cogitat, hic Phoebi laceros divellere crines;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia26)
cernitis ut Tellus nostrum coniuret in orbem prole nova dederitque alios interrita partus?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia36)
per fasces numerantur avi semperque renata nobilitate virent, et prolem fata sequuntur continuum simili servantia lege tenorem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:8)
similem quae protulit aetas consilio vel Marte virum?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:83)
decurrat trabeata domus tradatque secures mutua posteritas servatoque ordine fati Manlia continuo numeretur consule proles."
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:171)

SEARCH

MENU NAVIGATION