라틴어 문장 검색

inde equitum certamen erat aliquamdiu anceps, dein quia turbabant equos pedites intermixti, multis labentibus ex equis aut desilientibus, ubi suos premi circumventos vidissent, iam magna ex parte ad pedes pugna venerat, Numidae, qui in cornibus erant, circumvecti paulum ab tergo se ostenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 486:2)
fuga tamen effusa iaculatorum maxime fuit, quos primos Numidae invaserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 489:1)
ob eam iram, simul ut praeda militem aleret, duo milia peditum et mille equites, Numidas plerosque, mixtos quosdam et Gallos, populari omnem deinceps agrum usque ad Padi ripas iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 550:1)
ita cum mille equitibus Magone, mille peditibus dimisso, Hannibal prima luce Numidas equites transgressos Trebiam flumen obequitare iubet hostium portis iaculandoque in stationes elicere ad pugnam hostem, iniecto deinde certamine cedendo sensim citra flumen pertrahere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 573:1)
haec mandata Numidis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 574:1)
Sempronius ad tumultum Numidarum primum omnem equitatum, ferox ea parte virium, deinde sex milia peditum, postremo omnes copias ad destinatum iam ante consilio avidus certaminis eduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 575:1)
ut vero refugientes Numidas insequentes aquam ingressi sunt - et erat pectoribus tenus aucta nocturno imbri, - tum utique egressis rigere omnibus corpora, ut vix armorum tenendorum potentia essent, et simul lassitudine et procedente iam die fame etiam deficere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 578:1)
Consul effuse sequentes equites, cum ab resistentibus subito Numidis incauti exciperentur, signo receptui dato revocatos circumdedit peditibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 582:1)
sed et Baliares pulso equite iaculabantur in latera et elephanti iam in mediam peditum aciem sese tulerant et Mago Numidaeque, simul latebras eorum improvida praeterlata acies est, exorti ab tergo ingentem tumultum ac terrorem fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 588:1)
ceterum ne hiberna quidem Romanis quieta erant vagantibus passim Numidis equitibus et, ut quaeque iis impeditiora erant, Celtiberis Lusitanisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 604:1)
Hispanos et Afros et omne veterani robur exercitus admixtis ipsorum impedimentis, necubi consistere coactis necessaria ad usus deessent, primos ire iussit, sequi Gallos, ut id agminis medium esset, novissimos ire equites, Magonem inde cum expeditis Numidis cogere agmen, maxime Gallos, si taedio laboris longaeque viae, ut est mollis ad talia gens, dilaberentur aut subsisterent, cohibentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 25:1)
ingentem cladem, fugam tamen terroremque latius Numidae fecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 157:2)
tantum pro degeneramus a patribus nostris ut praeter quam oram illi Punicas vagari classes dedecus esse imperii sui duxerint, eam nunc plenam hostium Numidarumque ac Maurorum iam factam videamus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 165:1)
qui ex turba iuvenum audientium saepe ferociter contionantem magistrum equitum progressus primo exploratoris modo, ut ex tuto specularetur hostem, ubi vagos passim per vicos Numidas prospexit ac per occasionem etiam paucos occidit, extemplo occupatus certamine est animus excideruntque praecepta dictatoris, qui, quantum tuto posset progressum, prius recipere sese iusserat quam in conspectum hostium veniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 180:1)
Numidae alii atque alii occursantes refugientesque ad castra prope ipsa eum cum fatigatione equorum atque hominum pertraxere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 182:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION