라틴어 문장 검색

Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio regio, ubi rex Asuerus manere consueverat.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장9)
ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput eius diademate regni, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius; erat enim pulchra valde.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장11)
" Secundum legem quid oportet fieri Vasthi reginae, quae Asueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluit? ".
(불가타 성경, 에스테르기, 1장15)
Responditque Mamuchan, audiente rege atque principibus: " Non solum regem laesit regina Vasthi, sed et omnes principes et populos, qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장16)
Atque hac ipsa die dicent omnes principum coniuges Persarum atque Medorum quem audierint sermonem reginae principibus regis; unde despectio et indignatio.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장18)
Quod Mardochaeum non latuit; statimque nuntiavit reginae Esther, et illa regi ex nomine Mardochaei.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장22)
Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan ad perdendum eos, dedit ei, ut reginae ostenderet et moneret eam, ut intraret ad regem et deprecaretur eum et rogaret pro populo suo. 8a " Memor, inquit, dierum humilitatis tuae, quando nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem. Et tu, invoca Dominum et loquere regi pro nobis et libera nos de morte ".
(불가타 성경, 에스테르기, 4장8)
Dixitque ad eam rex: " Quid vis, Esther regina? Quae est petitio tua? Etiamsi dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi ".
(불가타 성경, 에스테르기, 5장3)
Statimque rex: " Vocate, inquit, cito Aman, ut fiat verbum Esther ". Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat.
(불가타 성경, 에스테르기, 5장5)
Et post haec ait: " Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum rege praeter me; apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.
(불가타 성경, 에스테르기, 5장12)
Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.
(불가타 성경, 에스테르기, 6장14)
Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.
(불가타 성경, 에스테르기, 7장1)
Dixit Esther: " Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman ". Quod ille audiens ilico obstupuit coram rege ac regina.
(불가타 성경, 에스테르기, 7장6)
Rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum palatii. Aman quoque surrexit, ut rogaret Esther reginam pro anima sua; intellexit enim a rege sibi decretum esse malum.
(불가타 성경, 에스테르기, 7장7)
Qui cum reversus esset de horto et intrasset convivii locum, repperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: " Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea? ". Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius.
(불가타 성경, 에스테르기, 7장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION