라틴어 문장 검색

tanta in muneribus fiducia, nullus ephebum deformem saeva castravit in arce tyrannus, nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X125)
Et illi quidem consul pacem dedit regnumque concessit, mox, ne quid esset hostile, Thebas et Euboeam et grassantem sub Nabide tyranno suo Lacedaemona conpescuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 12:1)
Domi enim nobis animos induimus tyrannorum, et non quantum decet, sed quantum licet, exercere volumus in servos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 14:1)
Anaxilaus enim Messenius, qui Messanam in Sicilia condidit, fuit Rheginorum tyrannus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 29:1)
Sed et Philostrati Peripatetici servus Pompylus et Zenonis Stoici servus qui Perseus vocatus est et Epicuri cui Mys nomen fuit philosophi non incelebres illa aetate vixerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 42:3)
Nec mirum si doctus faciet quod fecit quondam Pisistratus Athenarum tyrannus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 12:1)
Nihil tam indignum toleratu quam quod aures nostras Graeca lingua captivas tenet, et verborum rotunditati adsentiri cogimur circumventi volubilitate sermonis qui ad extorquendam fides agit in audientes tyrannum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 1:2)
Non Thracia tantum Vidit Bistonii stabulis pendere tyranni;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:70)
Hunc quoque, quo superos humanaque polluit anno, Lege tribunicia solio depellere avorum Curio tentarat, Libyamque auferre tyranno, Dum regnum te, Roma, facit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:69)
Solum te Consul depulsis prime tyrannis Brute pias inter gaudentem vidimus umbras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:32)
Sicci sed plurima campi Tetrarchae regesque tenent magnique tyranni, Atque omnis Latio quae servit purpura ferro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:7)
Felices Arabes, Medique, Eoaque tellus, Quam sub perpetuis tenuerunt fata tyrannis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:64)
Quidquid in ignotis solus regionibus exsul, Quidquid sub Phario positus patiere tyranno;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:42)
In dubiis tutum est inopem simulare tyranno.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:14)
Aetas Niliaci nobis suspecta tyranni est:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION