라틴어 문장 검색

Haec quidam veterum formidantes, cognitiones actuum variorum, uberibus explicatas, non edidere superstites, ut in quadam ad Cornelium Nepotem epistula Tullius quoque testis reverendus affirmat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 2:1)
corpore non indecoro, nec mediocris staturae, subaquilus, humumque intuendo semper incedens, perque morum tristium latebras, illius similis Crassi, quem in vita semel risisse, Lucilius affirmat et Tullius, sed (quod est mirandum), quoad vixerat, incruentus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 11:2)
cui proxima Arethusa cursualis est statio, in qua visitur Euripidis sepulcrum, tragoediarum sublimitate conspicui, et Stagira, ubi Aristotelem (ut Tullius ait), fundentem aureum flumen, accipimus natum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 8:2)
In examinandis vero litibus ante alios id impetravit quod laudando Brutum Tullius refert, ut cum nihil ad gratiam faceret, omnia tamen grata viderentur esse, quae factitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 10:2)
Interdum enim exoratus parcebat aliquibus, quod prope vitium esse, in hoc loco legitur apud Tullium:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 40:2)
et testatur ancilla suapte natura pallidior, spiritu pridie consumpto defuncta . . um Roma atque, ut Tullius ait:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 26:5)
quarum artium scaevitate, ut Tullius asseverat, nefas est religionem decipi iudicantis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 10:2)
Unde motum existimo Tullium praeclare pronuntiasse, cum defenderet Oppium:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 7:1)
ubi Erythraeo oppido superpositum montem Mimanta, et Homerum scripsisse, et Tullium, doctis referentibus audiebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 8:3)
Rex Bulgarorum N. velut pacis faciendae gratia legatos ad imperatorem cum litteris misit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 296:2)
In territorio Tullense iuxta Commerciacum villam puella quaedam nomine N. annorum circiter duodecim post sacram communionem, quam in pascha de sacerdotis manu sumendo perceperat, primo pane, deinde aliis omnibus cibis et potibus abstinendo in tantum ieiunasse perhibetur, ut nulla penitus corporis alimenta percipiens sine omni victus desiderio plenum triennium compleverit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 309:1)
suscepto vidit, in 'N. Archiv' t.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 1:16)
Legerat enim ille mythicam 1 historiam vetusta auctoritate roboratam, quam etiam Tullius legerat, qui hoc idem in dialogis plus.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 3:5)
"maximus auctor Tullius eloquii."
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 1:5)
Quam tenuiter curioseque exploraverit Antonius Iulianus in oratione M. Tullii verbi ab eo mutati argutiam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION