라틴어 문장 검색

cum sciamus 'a' terminata adverbia longa esse, ut paulo post et frustra cerno te tendere contra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1917)
quae gratia currum detraxit unum 'u' licentia, qua Latinitas Graecos secuta genetivo plurali syllabam aut addit aut detrahit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6531)
manum patiens 'patiens illius rei' dicimus, unde apparet unum 'u' causa metri esse detractum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4901)
nam crebro in antiquis lectionibus invenitur, sicut in epistulis probat Verrius Flaccus exemplis auctoritate ratione, dicens in adverbiis pro 'u' 'o' plerumque maiores ponere consuetos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4234)
tollite cuncta inquit vile est quod plerique dicunt, propter arma Martis iratum esse Vulcanum, praesertim cum et arment Minervam et fabricent fulmina Cyclopes, et Vulcanus dixerit 'cuncta tollite'. ergo 'tollite' aut differte est, aut celerius terminate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4391)
antiquum in buten hic Butes semel hic nominatur, ut in V. Nautes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6441)
sane nec 'ungo' nec 'ungentum' u recipit, excepto uno nomine, ut 'unguen';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7693)
nam veteres pleraque eorum quae nos per 'u' dicimus, per 'oe' diphthongon pronuntiabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 243)
nam quam nos 'u' habemus, illi diphthongon habent 'ου':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 246)
quae enim 'on' terminantur, ad nos transire non possunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1235)
arcadas accusativus est pluralis, cuius ultima syllaba ideo brevis est, quia nominativus pluralis 'es' terminatur, ut 'hi Arcades', ut 'delphines delphinas'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3642)
omnia enim Graeca nomina 'or' terminata, in obliquis casibus corripiuntur, ut 'Hector Hectoris', 'Nestor Nestoris', 'Castor Castoris'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7783)
neutrum enim 'us' terminatum, masculinum ex se non facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4238)
nam dicit 'et ultricem pharetra deprome sagittam'. et neotericum putatur ipsum 'sagittam ultricem'. vltricem nomina omnia in 'x' littera terminata ablativum singularem in 'e' mittunt, genetivum vero pluralem in 'um', exceptis his quae omnis sunt generis, ut 'felix';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5902)
auctor ego avdendi nomina in 'tor' exeuntia feminina ex se faciunt, quae 'trix' terminantur, si tamen a verbo veniant, ut ab eo quod est 'lego' et 'lector' et 'lectrix' facit, 'doceo' 'doctor' et 'doctrix'. si autem a verbo non venerint, communia sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1591)

SEARCH

MENU NAVIGATION