라틴어 문장 검색

F., qui tantum auctoritate dicendoque valuit ut legem Semproniam frumentariam populi frequentis suffragiis abrogaverit, Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 2:3)
Quoniamque ea natura esset hominis, ut ei cum genere humano quasi civile ius intercederet, qui id conservaret, eum iustum, qui migraret, iniustum fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 87:3)
Facillime autem ad res iniustas impellitur, ut quisque altissimo animo est, gloriae cupiditate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 85:4)
et iusta omnia decora sunt, iniusta contra, ut turpia, sic indecora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:6)
Ergo etiam solitario homini atque in agro vitam agenti opinio iustitiae necessaria est, eoque etiam magis, quod, eam si non habebunt, [iniusti habebuntur,] nullis praesidiis saepti multis afficientur iniuriis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 51:3)
est enim iniusta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 36:6)
Satis enim nobis, si modo in philosophia aliquid profecimus, persuasum esse debet, si omnes deos hominesque celare possimus, nihil tamen avare, nihil iniuste, nihil libidinose, nihil incontinenter esse faciendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 45:5)
Cum Collatino collegae Brutus imperium abrogabat, poterat videri facere id iniuste;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 50:2)
Immo intellegat nihil nec expedire nec utile esse, quod sit iniustum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 97:5)
id quam iniustum in patriam et quam turpe esset, non videbat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 105:4)
qui idem, hoc accusante Sulpicio, cum hominem seditiosum furiosumque defenderet, non dubitavit seditiones ipsas ornare ac demonstrare gravissimis verbis multos saepe impetus populi non iniustos esse, quos praestare nemo posset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 124:4)
Ecce autem, cum te nihil aliud profecisse arbitrarer, nisi ut homines tibi civem improbum defendenti ignoscendum propter necessitudinem arbitrarentur, serpere occulte coepisti, nihil dum aliis suspicantibus, me vero iam pertimescente, ut illam non Norbani seditionem, sed populi Romani iracundiam neque eam iniustam, sed meritam ac debitam fuisse defenderes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 203:1)
aut iniqua lex aut inutilis futura dicetur aut alia causa obteinperandi alia abrogandi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 4:3)
Cum rex iniustus esse coepit, perit illud ilico genus, et est idem ille tyrannus, deterrimum genus et finitimum optimo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 107:4)
Itaque ex hac maxima libertate tyrannus gignitur et illa iniustissima et durissima servitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION