라틴어 문장 검색

cuius pretio nihil additum est, quamvis ducentas ferme navis portu in ipso violentia tempestatis et centum alias Tiberi subvectas fortuitus ignis absumpsisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 18장3)
unde quamquam adversus sontis et novissima exempla meritos miseratio oriebatur, tamquam non utilitate publica sed in saevitiam unius absumerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장11)
illud ex libertate vitium, quod non simul nec ut iussi conveniunt, sed et alter et tertius dies cunctatione coeuntium absumitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 3:2)
Sequens hiems saluberrimis consiliis absumpta.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 1:1)
ibi saevitia hiemis aut vulnerum absumpti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장13)
fames in vulgus inopia quaestus et penuria alimentorum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장5)
ceterum multo suorum cruore pulsus Caecina, et nox parandis operibus absumpta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장6)
promoveri ad quartum a Bedriaco castra placuit, adeo imperite ut quamquam verno tempore anni et tot circum amnibus penuria aquae fatigarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 39장5)
ita paucis diebus per licentiam absumpta sunt quae adversus necessitates in longum suffecissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장5)
apud imperitos prodigii loco accipiebatur ipsa aquarum penuria, tamquam nos amnes quoque et vetera imperii munimenta desererent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 26장3)
cunctantibus solita insolitaque alimenta deerant, absumptis iumentis equisque et ceteris animalibus, quae profana foedaque in usum necessitas vertit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장2)
si qui ex Italia aut provinciis alienigenae in finibus nostris fuerant, eos bellum absumpsit vel in suas quisque sedis refugerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 65장4)
Absumptis quae iaciuntur et ardescente pugna procursum ab hoste infestius:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장1)
nec illo suscipiente triduoque per inritas altercationes absumpto in prouinciam abiit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 23장 1:2)
in Britannia classe ui tempestatis prope absumpta et in Gallia ad Gergouiam legione fusa et in Germanorum finibus Titurio et Aurunculeio legatis per insidias caesis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 25장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION