라틴어 문장 검색

Tam videlicet eius, qui detrahit, quam illius, qui aurem accommodat detrahenti.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 14:19)
Ne credas laudatoribus tuis, immo inrisoribus aurem ne libenter adcommodes, qui cum te adulationibus foverint et quodam modo inpotem mentis effecerint, si subito respexeris, aut ciconiarum deprehendas post te colla curvari aut manu auriculas agitari asini aut aestuantem canis protendi linguam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:3)
Ut enim a postrema incipiamus, observavit delubrum nominaturus aut proprie deorum nomina aut ea quae dis accommodarentur inserere:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 4:2)
Tempus erat, quo Libra pares examinat horas, Non uno plus aequa die, noctique rependit Lux minor hibernae verni solatia damni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:4)
bene autem poeta diligentia sua dierum horis hic quae aguntur accommodat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 8017)
Italiam cursu petitis ex his quae norunt fidem dicendis accommodant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2531)
fusos patiere labores Probus de temporum conexione libellum composuit, in quo docet, quod cui debeat accommodari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4211)
vesano hic poeta adfectionem suam accommodavit dicendo 'vesano'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5831)
et 'grave robur' est, cui vomer accommodatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 16210)
'fetis' non sic dixit quasi pariant, sed quasi stu- diose examinare parantibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1393)
"Itaque et nobis deus nec non potest subvenire nec despicit, cum sit et omnium rector et amator suorum, sed in adversis unumquemque explorat et examinat, ingenium singulorum periculis pensitat, usque ad extremam mortem voluntatem hominis sciscitatur, nihil sibi posse perire securus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:23)
et ut ad infirmitatem laterum perscienter contentionem omnem remiserat, sic ad virium imbecillitatem dicendi accommodabat genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 2:3)
Hanc ego cum teneam sententiam, quid est cur verear, ne ad eam non possim accommodare Torquatos nostros?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 43:6)
in secundo autem volt Orphei Musaei Hesiodi Homerique fabellas accommodare ad ea quae ipse primo libro de deis inmortalibus dixerit, ut etiam veterrimi poetae, qui haec ne suspicati quidem sint, Stoici fuisse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 41:2)
Sed cum talem esse deum certa notione animi praesentiamus, primum ut sit animans, deinde ut in omni natura nihil eo sit praestantius, ad hanc praesensionem notionemque nostram nihil video quod potius accommodem quam ut primum hunc ipsum mundum, quo nihil excellentius fieri potest, animantem esse et deum iudicem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 45:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION