라틴어 문장 검색

Sed vix ponebantur tentoria, et ecce Malducus Dodechinusque cum universo comitatu suorum eruperunt a montanis Thabor, ut arena maris fortiter irruentes arcu et sagitta in castra regis et suorum, gravi bello et vulnere atroci praeliantes et Christianis acies impugnantes, donec rex et tota manus suorum vim tot millium sustinere non valentes, sed fugam ineuntes, ad mille quingentos occiderunt, praeter equites, quorum triginta interempti [0702A] sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:4)
Et post pauca adfuerunt plurimae acies Christianorum navigio usque ad Ptolemaidem advectae;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 24:3)
Ptolemaidi vero appropiantes, ordinaverunt navales acies, omni armatura adversus Christianorum vires munitas:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:3)
Primo denique diluculo in die Exaltationis [0707B] sanctae crucis, Rotgerus et Baldewinus factis aciebus ipsos Turcos aggressi sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:6)
Sexta vero feria, quae proxima erat dies, ordinatis [0710A] aciebus et signis tantilli exercitus, loricis et galeis induti, aggredientes ipsam civitatem vacuam defensoribus, portas ejus patentes ingressi sunt in virtute et assultu et clamore magno:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:8)
Ut vero ad locum perventum est, Gozelinus cum quinquaginta equitibus in una acie a dextris attitulatus est ad subveniendum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:7)
Godefridus de Burs sexaginta equites in sua acie retinens, cum omni comitatu robustorum peditum in medio constitutus, [0714D] audacter pastores pastorumque magistros impetit, praedam abducere conatus, et omnibus viribus rapinae insistens, nimium processit inter manus defensorum gregis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:9)
Benedictus Deus qui tuorum oculorum aciem clausit et sapientiam tibi abstulit, quoniam si intestinorum plicas meorum perquisisses, unius ponderis unciaeiacinctum invenisses.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 149:31)
Ibi igitur quaerat quod verum est, quod est et manet, seque in se colligat, et congreget omnem aciem virtutis suae;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:23)
Et recte fumo iniquitas comparatur, quae velut quadam saeculari caligine aciem mentis obducit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:18)
sed aperte Dominicae gratia passionis, et splendor resurrectionis aciem mentis illuminet.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:16)
Id exemplo instructae aciei, ac naturae ipsius instituto exponitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 1:3)
Nonne cernimus velut aciem quamdam virtutum ordinatam in praelium;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 3:1)
ut inferiores in medio sint, dextera laevaque velut in cornibus validiores, per quos tota acies robur accipiat?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 3:2)
ut quasi laboranti cornui opem ferat, et eam partem aciei suscipiat quae plus laborat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION