라틴어 문장 검색

Tankradus super his cum duce sumpto consilio, acquievit Turcorum precibus, et plurima munera byzantiorum, auri et argenti et ostri ab eis et Grosso Rustico suscipiens, terram minime post hac bello commovit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 34:2)
Gaveras vero jactantiam Donimani intelligens, nequaquam his minis civitatem se illi aperire fatetur, ne ullis ejus obedire mandatis, dum adhuc vitam Baldewini principis Edessae vel Rohas incolumem sciret, nec aliquod adhuc infortunium illius narraretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 56:3)
Est enim mos Sarracenorum gentis, ut quoslibet novos victores timeant et obediant eis, victos parvipendant et persequantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 70:2)
Noluit enim, nec praesumpsit in urbe Jerusalem diademate, auro vel gemmis pretiosis exaltari, adornari et in regem promoveri, ubi Dominus Jesus, Rex regum et Dominus dominantium humiliatus et obediens usque ad mortem, pro mundi redemptione spinis horridis et acutis coronatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 87:4)
Rex autem responsum ac petitionem Tankradi intelligens, consilio majorum suorum voluntati illius acquievit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 89:7)
Itaque jussu domini apostolici frater Mauri tius Hierosolymam profectus, Baldewinum regem universamque Ecclesiam in verbo domini apostolici salutavit, benedictionem dedit, et audire in omni justitia et veritate regem et filios sanctae Ecclesiae Deo obedientes se asseruit, et mala omnia in bonum [0595A] apostolica auctoritate velle commutare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 95:2)
Baldewinus et omnis Ecclesia fidelium gratias Deo super his retulerunt, et se in omni justitia et veritate apostolicis mandatis obedire responderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 95:3)
Quo corruptus rex, in omnibus deinceps petitioni patriarchae acquievit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 99:6)
Videns autem imperator constantiam episcopi, omnibus modis redit cum eo in corcordiam, et ejus petitioni acquiescens, iterato concessit peregrinis vendendi et emendi licentiam, firmato utrinque foedere pacis conservandae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:12)
Acquievit benigne rex Baldewinus consiliis universorum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 94:1)
Rex horum audita legatione, invitus eorum precibus acquievit, nimium indignatus adversus patriarcham propter subterratam pecuniam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 28:5)
Qui facile precibus ejus acquiescentes, urbem multitudine copiosa navium obsederunt, fortiter eam oppugnantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 52:3)
aut meorum consiliis acquiescam, utiliora tamen non relinquens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:6)
Cui Donimanus nequaquam acquievit, ne fides sua et omnium Turcorum apud Christianos et caeteros gentiles vilescere videretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 74:9)
Sic fieri juxta regis mandatum universi concesserunt, et ejus legationem in portu Japhet praestolari, et per omnia obedire usque ad sanguinem responderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION