라틴어 문장 검색

Ea autem non alia fuit, quam ut ab exemplis quibusdam et particularibus (additis notionibus communibus, et fortasse portione nonnulla ex opinionibus receptis, quae maxime placuerunt) ad conclusiones maxime generales sive principia scientiarum advolarent, ad quorum veritatem immotam et fixam conclusiones inferiores per media educerent ac probarent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:10)
Primo itaque, videtur inventorum nobilium introductio inter actiones humanas longe primas partes tenere:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:1)
unam, ut receptas opiniones et notiones deponerent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 330:5)
At ex his causa finalis tantum abest ut prosit, ut etiam scientias corrumpat, nisi in hominis actionibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:6)
ut sit certum, liberum, et disponens sive in ordine ad actionem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:2)
Atque hoc genus operandi pertinet ad actionem primariam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:13)
in casu ubi fit inquisitio de universa serie et continuatis actionibus alimentandi, a prima receptione alimenti ad assimilationem perfectam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 16:3)
Cum enim omnis actio naturalis per minima transigatur, aut saltem per illa quae sunt minora quam ut sensum feriant, nemo se naturam regere aut vertere posse speret, nisi illa debito modo comprehenderit et notaverit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 21:7)
Communes sunt complures actiones et calidi et frigidi, licet diversa admodum ratione.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 136:1)
Quod si non habeamus adhuc bonas et veras notiones naturarum simplicium, quomodo rectificari potest exclusiva?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:4)
At notio ignis plebeia est, et nihil valet:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 223:1)
Neque mirum est si calidum et frigidum edant complures actiones communes (de quo vide Instant. 32. Tab.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 232:1)
licet in hac differentia (de qua nunc loquimur) actiones sint ex diametro oppositae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 232:3)
Quae omnia non obscure innuunt Liquidum et Consistens esse notiones tantum plebeias, et ad sensum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:15)
Cum enim formae legitimae (quae sunt semper convertibiles cum naturis inquisitis) lateant in profundo nec facile inveniantur, postulat res et infirmitas humani intellectus ut formae particulares, quae sunt congregativae Manipulorum quorundam instantiarum (neutiquam vero omnium) in notionem aliquam communem, non negligantur, verum diligentius notentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 273:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION