라틴어 문장 검색

ex quo vehemens et acutus morbus oritur, quem peripleumoniacon Graeci vocant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장2)
15 Alterius quoque visceris morbus, iocineris, aeque modo longus, modo acutus esse consuevit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장1)
Et haec quidem acuti morbi sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장7)
Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu silvestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones divisa:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 17장10)
18 A visceribus ad intestina veniendum est, quae sunt et acutis et longis morbis obnoxia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장1)
19 Sed hic quidem morbus et acutus est, et inter intestina stomachumque versatur sic, ut cuius potissimum partis sit, non facile dici possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장1)
Prior acutus est, insequens esse longus potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장2)
Intus intestina exulcerantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장3)
— Oportet inprimis conquiescere, siquidem omnis agitatio exulcerat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장11)
Ergo et super pectus ponetur sinapi, exulcerataque cute malagma, quod umorem evocet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 23장4)
Id neque acutis neque longis morbis adnumerari debet, cum et facile tollatur neque umquam per se iugulet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 25장2)
Si vero vulva exulcerata est, ceratum ex rosa fiet, ei recens suilla adeps et ex ovis album misceatur, idque adponatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장20)
Ultimum est et in veteribus quoque morbis efficacissimum tribus aut quattuor locis super coxam cutem candentibus ferramentis exulcerare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장14)
Cum vero saepe aliquid exulcerandum candenti ferramento sit, ut eo materia inutilis evocetur, illud perpetuum est, non, ut primum fieri potest, huius generis ulcera sanare, sed ea trahere, donec id vitium, cui per haec opitulamur, conquiescat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장18)
Nam peius est, quod etiam conlisum quam quod tantum discissum est, adeo ut acuto quoque quam retunso telo vulnerari commodius sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장35)

SEARCH

MENU NAVIGATION