라틴어 문장 검색

Quaerendum itaque est, an sit alius alveus per quem aquae possint iisdem temporibus minui et refluere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:12)
Relinquitur, ut attollantur aquae ex aliqua parte, et per hoc minuantur et cedant ex alia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 348:12)
Quod si inveniatur virtus ponderum minui in sublimi, aggravari in subterraneis, recipiatur pro causa ponderis attractio a massa corporea terrae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:7)
licet illae inaequalitates tam minutae sint ut sine adjumento hujusmodi perspicillorum conspici nequeant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:6)
Perspicillum enim illud ad minuta tantum valet:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:10)
verum quantum ipsum materiae sive summam totalem constare, nec augeri aut minui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:4)
Id quod ex potentissimis corporum pneumaticorum virtutibus (quae aliter tanquam pulveris minuti natarent in vacuo), et multis aliis demonstrationibus, nobis satis liquet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:7)
Existimant enim in utroque experimento aerem attenuatum emitti, et inde quantum ipsius minui, ideoque aquam aut carnes per nexum succedere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:10)
Quae omnia manifesto tendunt ad maiestatem imperii minuendam et auctoritatem magistratuum labefactandam, cum tamen omnis legitima potestas sit a Deo ordinata.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 3:7)
Abiectum siquidem et pusillanimum est illud Epicuri dictum satis magnum alter alteri theatrum sumus, quasi homo natus ad contemplationem coeli et coelestium idolum adorans minutum satageret, se submittendo, si non ori ut bruta, oculo tamen, certe ad altiora contemplanda dato.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:10)
Natalium splendor industriam plerunque minuit, atque qui minus est industrius alienae invidet diligentiae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 2:8)
Nam unica divisio zelum utriusque partis adauget, verum numerosae athiesmum introducunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:32)
Vectigalia et portoria immodica raro regis reditus adaugent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 11:3)
Quantum ad auctoritatem minuendam, fabula remedium monstrat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 5:2)
Fortuna foro rerum voenalium similis est, ubi saepe (si paululum expectare poteris) minuetur pretium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION