라틴어 문장 검색

si minus offendit vitam vis horrida teli ossibus ac nervis disclusis intus adacta, at tamen insequitur languor terraeque petitus suavis et in terra mentis qui gignitur aestus inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:13)
ergo lintea de summo cum corpore fucum mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:10)
Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant semper enim summum quicquid de rebus abundat, quod iaculentur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 6:1)
sic igitur Veneris qui telis accipit ictus, sive puer membris muliebribus hunc iaculatur seu mulier toto iactans e corpore amorem, unde feritur, eo tendit gestitque coire t iacere umorem in corpus de corpore ductum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 33:7)
eximia veste et victu convivia, ludi, pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur, ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat, aut cum conscius ipse animus se forte remordet desidiose agere aetatem lustrisque perire, aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit, quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis, aut nimium iactare oculos aliumve tueri quod putat in voltuque videt vestigia risus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 36:4)
nam transversa feros exibant dentis adactus iumenta aut pedibus ventos erecta petebant, ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres concidere atque gravi terram consternere casu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:6)
— Nunc alte vulnus adactum.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 23:2)
Hei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli, Vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignes!
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 6:1)
Ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 8:2)
Hic, se praecipiti iaculatus pondere, dura Dissiluit percussus humo;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:65)
Tortaque per tenebras validis ballista lacertis, Multifidas iaculata faces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:31)
Iam non excussis torquentur tela lacertis, Nec longinqua cadunt iaculato vulnera ferro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:31)
si conscius ensis adacti Stat victor, tenuitque manus, tunc frigidus artus Adligat atque animum subducto robore torpor, Postquam sicca rigens adstrinxit vulnera sanguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:21)
Nec vulnus adactis Debetur gladiis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:89)
123 Adigitur tamen ut tripoda conscendat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권9)

SEARCH

MENU NAVIGATION