라틴어 문장 검색

inventum quoddam detectum esse, per quod muri et munitiones quaeque maximae ex longo intervallo concuti et dejici possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 261:2)
quae ad universa operum penetralia aditum praebet, atque tota agmina operum et turmas, et axiomatum nobilissimorum fontes, potestate quadam complectitur et post se trahit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:3)
Versamur enim plane adhuc in atriis naturae, neque ad interiora paramus aditum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 23:2)
nempe, non solum ut prohibeatur aditus aeris per exterius (de quo jam dictum est), verum etiam ut cohibeatur exitus spiritus corporis, super quod fit operatio per interius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:2)
Unde quivis perspiciat amorem (quanquam rarius) aditum reperire posse non solum in cor apertum, sed et bene munitum, si diligenti custodia non asservetur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:9)
Quantum ad moras, faciles aditus praebe;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:4)
moenia et munitiones urbium et oppidorum;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:12)
Sunt enim haud pauci qui in personarum aditibus et temporibus versuti sunt, neque tamen negotiorum sunt capaces.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 1:7)
Honor tribus insignitur commodis, potestate bene merendi, aditu facili ad viros principes, et fortunarum propriarum in melius evectione.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 4:8)
Ex rabbinis quispiam super textum illum (iuvenes vestri videbunt visiones, et senes vestri somniabunt somnia) sic infert, quod iuvenes propiore ad se aditu Deus dignatur quam senes, quia visio revelatio clarior et manifestior est quam somnium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:31)
Neque malum situm facit aeris solummodo conditio prava, verum etiam viarum et adituum incommoditas, fora rerum venalium indiga, et (si Momum consulas) vicini mali.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:8)
Quod necesse est ut merces advocatorum augeat et multipicet, atque simul suspicionem corruptionis et obliqui ad iudices aditus inducat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:12)
Consurget tumultus in populo tuo, et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastavit Salman Betharbeel in die proelii, matre super filios allisa.
(불가타 성경, 호세아서, 10장14)
et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes munitiones tuas.
(불가타 성경, 미카서, 5장10)
Ascendit, qui dispergat, contra te. " Custodi munitionem, contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde ".
(불가타 성경, 나훔서, 2장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION