라틴어 문장 검색

sed triplicibus trochaeis nuper in metrum hendecasyllabum compaginatis nihil, ne tuo quidem iudicio, simile fecisti, deus bone, quid illic inesse fellis 1 leporis piperataeque facundiae minime tacitus inspexi!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Secundino suo salutem 1:3)
neque te sacerdotibus potius admixtum vitio vertat malignus interpres;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Ferreolo suo salutem 4:3)
Nemo venenum temperat felle et elleboro, sed conditis pulmentis et bene saporatis, et plurimum dulcibus id mali inicit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 2:2)
hic est quem a Iuda redemistis, hic est ille harundine et colaphis diverberatus, sputamentis dedecoratus, felle et aceto potatus;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:7)
Quia uero sunt multi in Anglorum gente, qui, dum adhuc in infidelitate essent, huic nefando coniugio dicuntur admixti, ad fidem uenientes admonendi sunt, ut se abstineant, et graue hoc esse peccatum cognoscant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:10)
Sanguineas edat illa dapes atque ore cruento Tristia cum multo pocula felle bibat;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 526)
omnia nam tristi tempora felle madent.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 47)
cum ad ea bella dilectum edixissent, favore plebis non iuniores modo sed emeritis etiam stipendiis pars magna voluntariorum ad nomina danda praesto fuere, eoque non copia modo sed genere etiam militum, veteranis admixtis, firmior exercitus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 638:3)
Is tum collega cunctante equitatum suum mille peditum iaculatoribus ferme admixtis ad defendendum Gallicum agrum trans Trebiam mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 554:1)
Hispanos et Afros et omne veterani robur exercitus admixtis ipsorum impedimentis, necubi consistere coactis necessaria ad usus deessent, primos ire iussit, sequi Gallos, ut id agminis medium esset, novissimos ire equites, Magonem inde cum expeditis Numidis cogere agmen, maxime Gallos, si taedio laboris longaeque viae, ut est mollis ad talia gens, dilaberentur aut subsisterent, cohibentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 25:1)
Hannibal ad terrorem primos elephantos - octoginta autem erant, quot nulla umquam in acie ante habuerat - instruxit, deinde auxilia Ligurum Gallorumque Baliaribus Maurisque admixtis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 439:1)
hos paucis . . . admixtis ad pervastandum passim Pergamenum agrum milites misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 205:1)
paeones et ex Paroria et Parastrymonia - sunt autem ea loca subiecta Thraciae - et Agrianes, admixtis etiam Thracibus incolis, trium milium ferme et ipsi expleverant numerum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 544:2)
fel quod amarumst, id mel faciet, hominem ex tristi lepidum et lenem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 35)
Namque ecastor Amor et melle et felle est fecundissimus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 181)

SEARCH

MENU NAVIGATION