라틴어 문장 검색

Circumdata itaque urbe ille se firmissime intus munivit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 12:6)
nam, ut audio partim Oeensium qui istum nouere, nulli deo ad hoc aeui supplicauit, nullum templum frequentauit, si fanum aliquod praetereat, nefas habet adorandi gratia manum labris admouere.
(아풀레이우스, 변명 54:5)
scribsit autem heredes tam hoc testamento quam priore, quod lectum est, matrem cum fratre, cui, ut uides, admodum puero eandem illam filiae suae machinam Rufinus admouet ac mulierem aliquam multo natu maiorem, nuperrime uxorem fratris, misero puero obicit et obsternit.
(아풀레이우스, 변명 95:8)
laeua distantibus digitis neruos molitur, dextra psallentis gestu pulsabulum citharae admouet, ceu parata percutere, cum uox in cantico interquieuit;
(아풀레이우스, 플로리다 15:17)
At ille, digitum a pollice proximum ori suo admovens et in stuporem attonitus,
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:4)
et capite Socratis in alterum dimoto latus per iugulum sinistrum capulo tenus gladium totum et demergit, et sanguinis eruptionem utriculo admoto excipit diligenter, ut nulla stilla compareret usquam:
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:10)
"tandem expergitus et nimio pavore perterritus cadaver accurro et admoto lumine revelataque eius facie rimabar singula, quae cuncta convenerant:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:42)
Tandem denique reversus ad sensum praesentium, arrepta manu Fotidis et admota meis luminibus,
(아풀레이우스, 변신, 3권 19:3)
"Multi denique civium et advenae copiosi, quos eximii spectacula rumor studiosa celebritate congregabat, inaccessae formositatis admiratione stupidi et admoventes oribus suis dexteram primore digito in erectum pollicem residente ut ipsam prorsus deam Venerem venerabantur religiosis adoptionibus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:9)
"At Psyche relicta sola, nisi quod infestis furiis agitata sola non est, aestu pelagi simile maerendo fluctuat, et quamvis statuto consilio et obstinato animo, iam tamen facinori manus admovens adhuc incerta consilii titubat multisque calamitatis suae distrahitur affectibus."
(아풀레이우스, 변신, 5권161)
"Nam et illa ipsa praeclara magia tua vultum laboresque tibi tantum asini, verum corium non asini crassum sed hirudinis tenue membranulum circumdedit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:15)
Quo dolore paclicatus uxor eius instricta cunctas mariti rationes et quicquid horreo reconditum continebatur admoto combussit igne.
(아풀레이우스, 변신, 8권 10:4)
"Ergo nostra repente turbata praesentia, subitario ducta consilio, eundem illum subiectum contegit viminea cavea, quae fustium flexu tereti in rectum aggerata cumulum lacinias circumdatas suffusa candido fumo sulphuris inalbabat, eoque iam, ut sibi videbatur, tutissime celata mensam nobiscum secura participat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:3)
circumdant me gemitus in secretis locis,
(ARCHIPOETA, V83)
Admota enim lectioni diligentiore consideratione, multo id fortasse facilius videbis quam ego.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION