라틴어 문장 검색

ego nisi Bibulus qui, dum unus hostis in Syria fuit, pedem porta non plus extulit quam domo sua, adniteretur de triumpho, aequo animo essem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 8 10:3)
Melitam igitur opinor capessamus, dum quid in Hispania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 9 2:9)
nec ego nunc, ut Brutus censebat, istuc ad rem publicam capessendam venio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 11:3)
quae enim proposita fuerat nobis, cum et honoribus amplissimis et laboribus maximis perfuncti essemus, dignitas in sententiis dicendis, libertas in re publica capessenda, ea sublata totast, nec mihi magis quam omnibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 8 3:3)
mea ratio fuit alia, quod neque desipiente populo nec integra re mihi ad consulendum, capesseremne rem publicam, implicatus tenebar, sed laetatus tamen sum, quod mihi liceret in eadem causa et mihi utilia et cuivis bono recta defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 21:5)
accepisti, quibus rebus adductus quamque rem causamque defenderim, quique meus in re publica sit pro mea parte capessenda status.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 24:1)
is autem animus, qui, si est horum quattuor generum, ex quibus omnia constare dicuntur, ex inflammata anima constat, ut potissimum videri video Panaetio, superiora capessat necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 41:2)
Adnisi certe sumus, ut quamlibet diversa genera lectorum per plures dicendi species teneremus, ac sicut veremur, ne quibusdam pars aliqua secundum suam cuiusque naturam non probetur, ita videmur posse confidere, ut universitatem omnibus varietas ipsa commendet.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 7:1)
Proinde adnitendum est mihi, ut talem eum iudicent omnes, qualem esse princeps mihi credidit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 3:1)
Adnitar ergo, primum ut comites istos quam commodissimos habeas, deinde ut reversus invenias, quos istis addere velis.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 26 3:1)
quod ego quamquam plurimis occupationibus distentus adnitar.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 18 1:2)
"arma capessant et, si non poterunt exsuperare, cadant, nunc inopes victus ignavaque fata timentes monte suo clausos barbara turba premit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권235)
dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma, arma capessamus coniunctaque tela feramus!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 44:15)
quae corporali ergastulo mentem resolvit liberam et reddit auctori Deo, mentem piatam sanguine, mortis lavacris elutam, quae semet ac vitam suam Christo inmolandam praebuit - ergo ut recline mollibus reiecit aulaeis caput, victor relictis artubus caelum capessit spiritus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.108)
ardens Augurius capessit aethram, nec non Eulogius simul supernum 1 Christi lucidus ad sedile tendit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION