라틴어 문장 검색

AT uero Aeduini cum X et VII annis genti Anglorum simul et Brettonum gloriosissime praeesset, e quibus sex etiam ipse, ut diximus, Christi regno militauit, rebellauit aduersus eum Caedualla rex Brettonum, auxilium praebente illi Penda uiro strenuissimo de regio genere Merciorum, qui et ipse ex eo tempore gentis eiusdem regno annis XX et IIbus uaria sorte praefuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XX.2)
Obiit autem pater reuerentissimus in insula Farne, multum deprecatus fratres, ut ibi quoque sepeliretur, ubi non paruo tempore pro domino militaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX]. 1:10)
in quo etiam uenerabilis praedecessor eius Cudberct, priusquam insulam Farne peteret, aliquandiu secretus Domino militabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 1:8)
unde cum pigritia militandi oreretur, nulla tamen ab armis quies dabatur a bellicoso rege, salubriora etiam credente militiae quam domi iuvenum corpora esse, donec ipse quoque longinquo morbo est implicitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 329:2)
sciscitantibus unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba esset prope in contionis modum, Sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 244:1)
patres militarent, patres arma caperent, ut penes eosdem pericula belli, penes quos praemia essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 257:4)
quibus aetas ad militandum gravior esset, vicino militi, dum is arma pararet vallumque peteret, cibaria coquere iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 294:1)
dissolvi licentia militandi morem, nec pro communi iam patria Romam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 734:1)
sequetur vos necessitas militandi quam fugitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 756:2)
An est quisquam qui dubitet nullis iniuriis vestris, si quae forte aliquando fuerunt, unquam aeque quam munere patrum in plebem, cum aera militantibus constituta sunt, tribunos plebis offensos ac concitatos esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 26:1)
principio anni aversae curae hominum sunt a bello Etrusco, quod fugientium ex agro Pomptino agmen repente inlatum in urbem attulit Antiates in armis esse Latinorumque populos iuventutem suam summisisse ad id bellum, eo abnuentes publicum fuisse consilium quod non prohibitos tantummodo voluntarios dicerent militare ubi vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 60:1)
responsum frequenti utriusque gentis concilio est culpam in eo publicam nec consilium fuisse quod suae iuventutis aliqui apud Volscos militaverint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 109:1)
se militantem, se restituentem eversos penates, multiplici iam sorte exsoluta, mergentibus semper sortem usuris, obrutum fenore esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 147:1)
ad bella nova priore anno destinata Falisci quoque hostes exorti duplici crimine, quod et cum Tarquiniensibus iuventus eorum militaverat et eos qui Falerios perfugerant cum male pugnatum est, repetentibus fetialibus Romanis non reddiderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 159:1)
An aequum esse dediticios suos illa fertilitate atque amoenitate perfrui, se militando fessos in pestilenti atque arido circa urbem solo luctari aut in urbe insidentem labem crescentis in dies fenoris pati?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 437:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION