라틴어 문장 검색

Etsi horum plerique delicate et molliter degere assueti fuerant, tentoriis, tamen, et stabulis, saepe etiam sub dio, noctem, summa hieme, traduxere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.15)
Causa maxima linguarum doctarum inscitiae, mihi quidem in eo posita videtur, quod pueri, jam inde ab initio, nil nisi Latine loqui et scribere non assuescant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.36)
Graece loqui invicem, coramque praeceptoribus assuescant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.48)
hic quipluribus adsuerit mentem corpusque superbum,an qui contentus parvo metuensque futuri in pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장65)
Praeponatur ei probae fidei et morum ac pudicitiae virgo veterana, quae illam doceat et adsuescat exemplo ad orationem et psalmos nocte consurgere, mane hymnos canere, tertia, sexta, nona hora quasi bellatricem Christi stare in acie accensaque lucernula reddere sacrificium vespertinum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:15)
an magis oblectant animum iactata petauro corpora quique solet rectum descendere funem, quam tu, Corycia semper qui puppe moraris, atque habitas, Coro semper tollendus et Austro, perditus ac vilis sacci mercator olentis, qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae passum et municipes Iovis advexisse lagonas?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV93)
Quatenus Metelli Macedonici domus bellicis agno-minibus adsueverat, altero ex liberis eius Cretico facto mora non fuit quin alter quoque Balearicus vocaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM BALEARICUM 1:1)
Ille barbaros et signis militaribus et disciplina, armis etiam Romanis adsueverat;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM THRACICUM 1:2)
Armenios victo rege Tigrane in hoc unum servitutis genus Pompeius adsueverat, ut rectores a nobis acciperent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ARMENICUM 2:1)
at mater viridis saltus orbata peragrans novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis, omnia convisens oculis loca, si queat usquam conspicere amissum fetum, completque querellis frondiferum nemus adsistens et crebra revisit ad stabulum desiderio perfixa iuvenci, nec tenerae salices atque herbae rore vigentes fluminaque ulla queunt summis labentia ripis oblectare animum subitamque avertere curam, nec vitulorum aliae species per pabula laeta derivare queunt animum curaque levare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:10)
sed adsuevit poetico more aliqua fingere, ut de aureo ramo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 2:3)
Nec tenerae salices atque herbae rore virentes Fluminaque ulla queunt summis labentia ripis Oblectare animum subitamque avertere curam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 6:4)
Calida, inquit, quae adhaeserit nostro corpori mox praebet tactum sui mansuetiorem, vel quia cuti adsuevit vel quia frigus accepit a nobis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 13:2)
Ad somnos non terga ferae praebere cubile Adsuerunt, non silva torum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:11)
Adde, quod adsuescis fatis, tantumque dolorem Crudelis me ferre doces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION