라틴어 문장 검색

Habes praeterea generis tui grande privilegium, quod exinde a Camillo vel nulla vel rara vestrae familiae scribitur secundos nosse concubitus, i ut non tam laudanda sis, si vidua perseveres, quam execranda, si id Christiana non serves, quod per tanta saecula gentiles feminae custodierunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 1:5)
Apud illos in viris pudicitiae frena laxantur et solo stupro atque adulterio condemnato passim per lupanaria et ancillulas libido permittitur, quasi culpam dignitas faciat, non voluptas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:13)
David, sancti et mansuetissimi viri, homicidium pariter et adulterium septem dierum emenda-vit fames.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:7)
Sic dolebat, quasi adulterium commisisset et multis inpendiis medicaminum unum vulnus sanare cupiebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 5:10)
qualis erat nuper tragico pollutus adulter concubitu, qui tunc leges revocabat amaras omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas, cum tot abortivis fecundam Iulia vulvam solveret et patruo similes effunderet offas.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II18)
o quantus tunc illis mentibus ardor concubitus, quae vox saltante libidine, quantus ille meri veteris per crura madentia torrens!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI160)
ille petit veniam, quotiens non abstinet uxor concubitu sacris observandisque diebus magnaque debetur violato poena cadurco et movisse caput visa est argentea serpens;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI269)
namque ibi fortunae veniam damus, alea turpis, turpe et adulterium mediocribus:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI56)
Nam Orgiacontis regis uxor a centurione stuprum passa memorabili exemplo custodiam evasit, revolsumque adulteri hostis caput ad maritum reportavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLOGRAECUM 6:3)
Victore itaque Hercule illam Accam Larentiam, nobilissimum id temporis scortum, intra aedem inclusisse cum coena, eamque postero die distulisse rumorem, quod post concubitum dei accepisset munus, ne commodum primae occasionis, cum se domum reciperet, offerendae aspernaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 13:1)
Aesopus libertus Demosthenis conscius adulterii quod cum Iulia patronus admiserat tortus diutissime perseveravit non prodere patronum, donec aliis coarguentibus consciis Demosthenes ipse fateretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 17:1)
Tunc luxuriam senis adulteri civitas subinde rumoribus iocisque carpebat, ut mala non tantum seria forent.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 5:5)
Sutorium hoc habetur instrumentum, quod non infacete in adulterii exprobrationem ambiguitate convertit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 6:5)
Vendidit hic auro patriam, — Quique ob adulterium caesi, — Nec partem posuere suis.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 11:5)
At non tam turpes pecudum tamen ulla secuta est Concubitus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION