라틴어 문장 검색

Est etiam illa adustorum curatio, dum inflammatio est, impositam habere cum melle lenticulam:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 25:3)
- Nihil melius est quam protinus adurere;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 2:5)
finisque adurendi est, dum ex omni parte sensus doloris est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 2:8)
Tum deinde uulnus sicut cetera adusta curandum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 3:1)
neque ulla unquam medicina profecit, sed adusta protinus concitata sunt et increuerunt, donec occiderent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 7:8)
Si id nimium supercreuit, temptanda squama aeris est, quae lenissima ex adurentibus est, eatenus ne quid eminere patiatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 10:2)
inestque multus umor glutinosus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 12:4)
Ac si quis neruus exesa carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 14:2)
Si ualidioribus etiamnum remediis opus est, ad eas compositiones ueniendum est, quae uehementius adurunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 14:3)
Si sub his nihil proficitur, ferro locus aduri debet, diligenter neruis, si qui apparent, ante contectis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 15:4)
Adustum uel medicamentis uel ferro corpus primum purgandum, deinde implendum esse apparere cuilibet ex prioribus potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 15:5)
In omni uero sacro igni neque lenibus et glutinosis [cibis], neque salsis et acribus utendum est, sed is, quae inter utrunque sunt, qualis est panis sine fermento, piscis, haedus, aues, exceptoque apro omnis fere uenatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 19:1)
Adurentibus quoque quidam utuntur, quae exedunt crustaque eum locum astringant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 25:2)
Sed ut haec maximi effectus sunt, sic, cui ista non adsunt, facile tamen est callum quibuslibet adurentibus medicamentis erodere:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 44:3)
Quod ubi maturescit, habet foramina, per quae fertur umor glutinosus et purulentus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 48:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION