라틴어 문장 검색

quam autem trepide anxieque certauerit, quanta aduersariorum aemulatione, quo metu iudicum, uix credi potest.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 2:3)
Britannicum non minus aemulatione uocis, quae illi iucundior suppetebat, quam metu ne quandoque apud hominum gratiam paterna memoria praeualeret, ueneno adgressus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 2:1)
ille deposita simultate, quam in id tempus ex aemulatione non obscure gerebat, Syriacum promisit exercitum, hic quadraginta milia sagittariorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 6장 4:2)
Offensarum inimicitiarumque minime memor executorue Vitelli[i] hostis sui filiam splendidissime maritauit, dotauit etiam et instruxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 14장 1:1)
Erat Craterus regi carus in paucis et eo Philotae ob aemulationem dignitatis adversus neque ignorabat saepe Alexandri auribus nimia iactatione virtutis atque operae gravem fuisse et ob ea non quidem sceleris, sed contumaciae tamen esse suspectum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 5:1)
"quid inimicitiarum creditis excepturum fuisse, si insontes lacessissem?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:40)
Huic Biton quidam nationis eiusdem, sed ob aemulationem infestus conparavit insidias invitatumque ad epulas per Boxum quendam Bactrianum in convivio occidit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 5:1)
Sed Alexandri intercessione imperioque inimicitiae saltem in speciem abolitae sunt, cum ille Hephaestioni etiam minatus esset, qui in summa regis gratia Eumenem quamvis cupidum reconciliationis pertinacius aversabatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:45)
Inimicitiae Gallici et Britannici regis in bella aperta tantum non eruperant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.19)
Sub mensis Decembris finem, anno supra dicto, ad expugnationem, prima luce, exercitum duxit, utque aemulationem copiis provincialibus injiceret, oppugnatio duplex erat, quarum una, a militibus Novanglicis, Arnoldii ductu, altera a copiis NeoEboracensibus, quas fortissimus Montgomerius ducebat ipse, facta.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.58)
ut juventus nostras nonnihil, quod aemulatione dignum sit, habeat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.11)
hoc, autem, in delectu faciendo, ab ira, odio, amicitia, et inimicitiis penitus vacuus fuit Washingtonii animus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.13)
- Graves cum Washingtonio inimicitias exercet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.9)
Inimicitiarum veterum facile obliviscebatur, cum commodum publicum ita postularet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.165)
Nos, autem, ira, amicitia, inimicitiis, odio, et invidia omni, penitus vacui, eum morte plecti oportuisse sentimus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.44)

SEARCH

MENU NAVIGATION