라틴어 문장 검색

Vincor ab Aenea.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 6:10)
Eleganter enim ex contemptu Aeneae auget iniuriam suam.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 7:3)
Et Venus, quod Aeneas in mari vexatur ira Iunonis, quam invidiose de loco queritur Neptuno:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 15:3)
Et Aeneas, ut ostenderet magnitudinem timoris sui, bene causam posuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 6:1)
Sed Aeneas, cum hortatur ut sepeliantur occisi, quam causam proponit?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 9:2)
Aeneas de Evandro:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 7:1)
Aeneas ignarus abest, ignarus et absit.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 24:2)
Iam vero Aeneis ipsa nonne ab Homero sibi mutuata est errorem primum ex Odyssea, deinde ex Iliade pugnas?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 6:2)
quia operis ordinem necessario rerum ordo mutavit, cum apud Homerum prius Iliacum bellum gestum sit, deinde revertenti de Troia error contigerit Ulixi, apud Maronem vero Aeneae navigatio bella quae postea in Italia sunt gesta praecesserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 6:3)
Nec illud cum cura magna relaturus sum, licet, ut aestimo, non omnibus observatum, quod, cum primo versu promisisset producturum sese de Troiae litoribus Aeneam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 8:1)
— Troiae qui primus ab oris Italiam fato profugus Lavinaque venit Litora, ubi ad ianuam narrandi venit, Aeneae classem non de Troia sed de Sicilia producit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 8:2)
Quem secutus Maro Aeneam de Sicilia producit, cuius navigationem describendo perducit ad Libyam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 11:1)
Illic in convivio Didonis narrat ipse Aeneas usque ad Siciliam de Troia navigationem suam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 11:2)
Interea medium Aeneas iam classe tenebat Certus iter.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 12:2)
Iam praelia Iliadis et vulnerum non sine disciplinae perfectione descriptio et enumeratio auxiliorum duplex et fabricatio armorum et ludicri certaminis varietas ictumque inter reges et ruptum foedus et speculatio nocturna et legatio reportans a Diomede repulsam Achillis exemplo, et super Pallante ut Patroclo lamentatio, et altercatio ut Achillis et Agamemnonis ita Drancis et Turni, utrobique enim alter suum alter publicum commodum cogitabat, pugna singularis Aeneae atque Turni ut Achillis et Hectoris, et captivi inferiis destinati ut illic Patrocli hic Pallantis;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION