라틴어 문장 검색

His ille cognitis, efferatus, ut erat vitiorum inimicus acer magis quam severus, uno proloquio, in huius modi causas, quas arroganter proposito maiestatis imminutae miscebat, omnes quos iuris prisci iustitia, divorumque arbitria, quaestionibus exemere cruentis, si postulasset negotium, statuit tormentis affligi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 11:1)
Post hunc venit Ursicinus ad mitiora propensior, qui quoniam cautus esse voluit et civilis, rettulerat Esaiam cum aliis, ob commissum adulterium in Rufinam detentis, Marcellum maritum eius ex agente in rebus reum imminutae maiestatis deferre conari:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 44:1)
Hoc fortunae secundioris iudicio plene comperto, deletoque tristium concitore turbarum, exsiluerunt et Aristomenes e latebris, qui cum sibi iussas abscidi linguas didicissent, ut prodigas, ad longe remota declinarunt et abdita, doctoque super nefanda fraude Gratiano imperatore fidentius - Valentinianus enim obierat - ad Hesperium proconsulem et Flavianum vicarium audiendi sunt missi, quorum aequitas auctoritate mixta iustissima, torto Caecilio, aperta confessione cognovit, ipsum suasisse civibus suis, ut gravarent mentiendo legatos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 28:1)
Theodorus notarius imperium affectat, et apud Valentem Antiochiae accusatus maiestatis, convictusque cum plurimis criminis consciis interficitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장1)
Totus enim devius ab aequitate dilapsus, iamque eruditior ad laedendum, in modum harenariae ferae, si admotus quisquam fabricae diffugisset, ad ultimam rabiem saeviebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 27:2)
Nanctus enim copiam nominandi, sine fortunarum distantia, quos voluisset, ut artibus interdictis imbutos, ita ut ferarum occulta vestigia doctus observare venator, multos intra casses lugubres includebat, quosdam veneficiorum notitia pollutos, alios ut appetitoribus imminuendae conscios maiestatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 2:1)
quibus in iudicio recitatis, ubi non lex non religio, non aequitas veritatem a mendaciis dirimebat, indefensi bonis ablatis, nullo contacti delicto, promiscue iuvenes aliique, membris omnibus capti, ad supplicia sellis gestatoriis ducebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 3:2)
Cumque nodosis coartationibus aequitate diu calcata, et nexibili asseveratione perditi nebulonis durante, nullam confessionem exprimere tormenta gravia potuissent, ablegatosque ab omni huius modi conscientia ipsa viros ostenderent claros, calumniator quidem ita ut antea honorabiliter colebatur, illi vero exsilio et pecuniariis afflicti dispendiis, paulo postea reddita sibi multa, sunt revocati, dignitatibus integris et splendore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 11:1)
Apud proconsulem Asiae Dolabellam Smyrnaea mulier subolem propriam et maritum venenis necasse confessa, quod filium e matrimonio priore susceptum occiderint, et comperendinata cum consilium, ad quod res ex more delata est, anceps, quid inter ultionem et scelus statui debeat, haesitaret, ad Areopagitas missa est (Athenienses iudices tristiores), quorum aequitas deorum quoque iurgia dicitur distinxisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 19:1)
Hic et mihi vertenti stilum in Gallias, confunditur ordo seriesque gestorum, inter multa et saeva Maximinum reperiens iam praefectum, qui potestate late diffusa, scaevum imperatori accesserat incentivum, maiestati fortunae miscenti licentiam gravem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 1:1)
Post haec Isaflensium gentem, quae obstitit, superatam dux nobilis incommodis multis (ut aequitas poscebat) afflixit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 43:1)
qui inter sollicitudines iudicum per multa distentas, irresolubili nexu vincientes negotia, laborant, ut omnis quies litibus implicetur, et nodosis quaestionibus de industria iudicia circumscribunt, quae cum recte procedunt, delubra sunt aequitatis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 13:2)
Contemplatus enim propositum principis, quaerendae undique pecuniae vias absque iustorum iniustorumque discretione scrutantis, errantem non reducebat ad aequitatis tramitem (ut saepe moderatores fecere tranquilli) sed ipse quoque flexibilem sequebatur atque transversum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 5:1)
Cuius meritis Valentinianus ab ineunte adulescentia commendabilis, contextu suarum quoque suffragante virtutum, indutibus imperatoriae maiestatis apud Nicaeam ornatus, in Augustum collegium fratrem Valentem adscivit, ut germanitate ita concordia sibi iunctissimum, inter probra medium et praecipua, quae loco docebimus competenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 4:1)
Corpus eius lacertosum et validum, capilli fulgor colorisque nitor cum oculis caesiis, semper obliquum intuentibus et torvum, atque pulchritudo staturae, liniamentorumque recta compago, maiestatis regiae decus implebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION